Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XXXXVII. RURICII EPISCOPI AD TAURENTIUM.

Ago gratias promptissimae in domino deuotioni et sincerissimae erga me caritati uestrae, quae diuinae bonitatis imitatrix id, quod a me sibi prospicit supplicandum, x* priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare beniuolentia sua festinat [*]( r 9] Luc. 9, 60. 19] Eccli. 22, 18. ) [*]( 1 uidebitur v, indebitur S 2 displicit S 5 discendit S 6 cum v quęrillis S 9 plangant—in Christo] cf. ep. II 4 11 de add. v, om. S 14 finibus v 15 consolationi v 18 planctos S 21 uiuentis S 22 moriamur] finit add. S 24 rurici S taurencium S 25 prumtissime S sincerissime S 26 dinina S, corr. v 27 id quod a scripsi, id quod S, dat quod a Mommsenus post supplicandum uidetur suppeditat (suppeditare) uel simile quid supplendum )

430
officium, dum non solum custodire, uerum etiam augere in (me) istum sibi gestit affectum, quem idcirco beneficiis anticipando laetificat, quia ad modicum contristare formidat. et ideo mauult offerre tacenti gratiam, quam praestare poscenti sciens procul dubio plus in eo esse meriti, quod spontanea benignitate defertur, quam quod precibus intellegitur, siquidem horum unum non nisi necessitate datur necessitudini, aliud uero saepe etiam precatoris sedulae dimittitur inprobitati. unde salue reciprocum dicens de pietatis uestrae promissione securus puellam uestram in rem directis pueris uestris me consignasse significo, cui confido quod iuxta pollicitationem - uestram non solum ueniam, sed etiam gratiam pro nostra intercessione tribuatis.

XXXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS DOMINO UENERABILI FRATRI IOHANNI.

Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus [*]( 29] Matth. 5, 1. ) [*]( 1 offitium S in me istum Luetjohann, in (ex id) istum S, initum Mommsemis 2 gessit uel ingessit v S formidate S 5 esse in eo r 6 praecibus S intellegitur] indulgetur v Kr. 7 necessitudinis com. Luetjohann 10 me om. v 11 pollitacionem S 15 episcopus om. r 16 magnus S litteris MAG implexis, manus uel amicus v uoluntariae S 18 commendatias S 19 negligentia S 20 ingerere S 21 prumptius S 24 reddedit S 28 ipse v )

431
ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a domino exectauerit in futuro. nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus inicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date et dabitur uobis et, qua mensura mensi fueritis, ea remetietur uobis.

Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.

XXXXVIIII. APRUNCULO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

Exegit mutui amoris affectus ad indiuiduam mihi sanctitatem uestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio [*]( 4] Luc. 6, 88. Matth. 7, 2. 12] Psalm. 48, 17. 16] Psalm. 75, 6. 21] Matth. 19, 29. 23] Matth. 6, 19. ) [*]( 1 ascendit S 8 benefitia S 5 mensuram S remitietur S 10 nondinationibuB S descendet scripsi coli. lin. 15, discendit S, discedet v Kr., discedit Mommsenus 11 porcionem S 18 timueritis 11 15 discendit S 17 in om. S, add. Utdg. 20 frater carissime v 22 centuplo Luetjohann a tinea v, oatenea S ptimiscere S exterminum S 24 custo S est] finit add. S 28 ex] ea coni. Mommsenus distinari S )

432
+ oportuna porrigeret. unde per hominem filii mei Leontii has ad apostolatum uestrum dedi, quibus sospitatione praelata, quam ex sententia deo fauente ualeatis, inquiro, quia ipsi nostis incolumitatem uestram nostram esse laetitiam, sperans, ut redeunte praefato nos reddatis de uestris actibus propitia diuinitate securos, quos uidetis esse (de) prosperitate sollicitos.