Epistulae
Ruricius I, Bishop of Limoges
Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Gratias ago, quod et nostri curam gerere et nouitate holerum, quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis, quod et consuetudini praestatis pariter et amori. ideoque redeunte puero uestro reddo reciprocum sospitationis officium et, ut de suscepto deo propitio officio indesinenter cogitetis, admoneo, quia deus non initium boni operis, sed finem requirere conprobatur dicens: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. praestabit, ut credimus, misericordia ipsius, [*]( 25] Matth. 10, 22. ) [*]( 5 mallo S 6 potestati S 7 mendabitis S 9 se dederit] sederit S pacietur S 11 non ante excipit denuo add. S praestauit S 12 tumultiba S dilatis ex dilectis S2, deletis Mommgenus 13 paruump S Ijitius S\', citius 82 fructus nos 8 man. rec., fj>cti|!s ;;08 81 14 uestra v in notis carpere v 15*aflFectibus v mitigentur] finit add. S 17 deuictissimo S uenerabile S 18 leoncio S 19 nouijte S (t eras.) 20 nos nostis S 22 offitium S 23 offitio S 26 praestauit S du* sericordiam S )
De deliciis transmissis gratias ago et, quantum indicastis, tantum me utrarumque auium suscepisse significo simulque etiam per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum me pietati tuae indico transmisisse, ut, dum nos uolatilia, quae transmisisti, deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris. cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia opera solo incessabiliter defixus exerceat.
Apostolica praecepta nos commonent, ut, a quibus diuina percipimus, eis terrena praebeamus. quod nos uel in hac dumtaxat parte seruantes pro caelestibus epulis, quas nobis et sermone uiuo et patrum tractatibus ministratis, legumina marina transmisimus, per haec nil nos habere proprium conprobantes, siquidem et a diuinis bonis sumus, quae uos tribuitis, peregrini [*]( 15] 2 Petr. 2, 22. ) [*]( 1 penitendi S 2 agendo v consumationem S 5 abdere v presentia S uentura] finit add. S 7 rurici S, Ruricius v 8 diliciis S 11 tua S 12 diliciamur S sacieris S 13 mallo 8 14 terrenam S animanti e scripsi, animanti ae S, animanti a Luetjohann 16 erectus malit Kr. 17 mundalia v 21 nos ea: non 82 communent 81 23 aepulis S 24 ligumina S )
Ago gratias, quod, dum nobis Doranoniae spolia transmittitis, pietatem uestram erga me sincerissimam conprobatis, qua nos amplius quam deliciis delectamur, siquidem inde esuriem corporis conpescimus, hinc cordis, inde uentri transitorium porrigimus pastum, hinc uero animo mansurum praebemus affectum. proinde tam amori quam muneri uestro gratias repensantes reciprocis pietatem uestram plurimum sospitamus. et quia de nostra dignaris esse salute sollicitus, iuxta uota pietatis uestrae me ualere significo simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi sitis, me recurrentibus instruatis.
Ubi ad me communis luctus nuntii rumore peruenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis uestrae relatione cognoui, ipse ad uos requirendos continuo uenissem, nisi me dierum horum reuerentia retardasset. has transmisi, . quibus spero, ut me excusatum habere dignemini et filiam nostram, quam audio se uehementer affligere, ad uicem meam tam ex ratione quam ex uestra auctoritate consolemini, quod dominus noster de seruo suo et, quando uoluit, et, quod uoluit, [*]( 1 uos v, uos S, uobis Luetjohann mannis Kr., mensis LuetjohanR 4 dignimini S 5 coquinae coni. Mommsenus praestitur S, praestatur r 8 rurici S 9 dora noniae S, dora nomine, re v 11 diliciis S 12 conpescimus scripsi, conpescemus S uentri v, uestri S porregimus S 14 repeusautis S, obsequiis suppl. Luetjohann coll. ep. II50 18 instruatisj finit add. S 20 rurici S 21 nantii S 23 latione S 26 num mea scribendum ? )
Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla (de) beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. nos uero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras iuxta pollicitationem ipsius domini in sanctorum sinibus credimus conlocari, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus et consolationem de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum uiuere faciat nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus iudicetur. et ita planctus nostros, sicut scriptura nos edocet, temperemus, dicens: luctus sapientis septem diebus, impii uero omnes dies uitae suae. sicut scimus illum mortuum corpore, anima uero pro innocentia sua deo uiuere, ita nos uiuentes corpore corde moriamur.
Ago gratias promptissimae in domino deuotioni et sincerissimae erga me caritati uestrae, quae diuinae bonitatis imitatrix id, quod a me sibi prospicit supplicandum, x* priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare beniuolentia sua festinat [*]( r 9] Luc. 9, 60. 19] Eccli. 22, 18. ) [*]( 1 uidebitur v, indebitur S 2 displicit S 5 discendit S 6 cum v quęrillis S 9 plangant—in Christo] cf. ep. II 4 11 de add. v, om. S 14 finibus v 15 consolationi v 18 planctos S 21 uiuentis S 22 moriamur] finit add. S 24 rurici S taurencium S 25 prumtissime S sincerissime S 26 dinina S, corr. v 27 id quod a scripsi, id quod S, dat quod a Mommsenus post supplicandum uidetur suppeditat (suppeditare) uel simile quid supplendum )
Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus [*]( 29] Matth. 5, 1. ) [*]( 1 offitium S in me istum Luetjohann, in (ex id) istum S, initum Mommsemis 2 gessit uel ingessit v S formidate S 5 esse in eo r 6 praecibus S intellegitur] indulgetur v Kr. 7 necessitudinis com. Luetjohann 10 me om. v 11 pollitacionem S 15 episcopus om. r 16 magnus S litteris MAG implexis, manus uel amicus v uoluntariae S 18 commendatias S 19 negligentia S 20 ingerere S 21 prumptius S 24 reddedit S 28 ipse v )
Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.
Exegit mutui amoris affectus ad indiuiduam mihi sanctitatem uestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio [*]( 4] Luc. 6, 88. Matth. 7, 2. 12] Psalm. 48, 17. 16] Psalm. 75, 6. 21] Matth. 19, 29. 23] Matth. 6, 19. ) [*]( 1 ascendit S 8 benefitia S 5 mensuram S remitietur S 10 nondinationibuB S descendet scripsi coli. lin. 15, discendit S, discedet v Kr., discedit Mommsenus 11 porcionem S 18 timueritis 11 15 discendit S 17 in om. S, add. Utdg. 20 frater carissime v 22 centuplo Luetjohann a tinea v, oatenea S ptimiscere S exterminum S 24 custo S est] finit add. S 28 ex] ea coni. Mommsenus distinari S )