Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XXXVII. RURICIUS EPIBCOPUS DULCISSIMIS NEPOTIBUS PARTHENIO BT PAPIANILLAE.

Postquam pietas uestra discessit, dimidium esse me sentio, quia maximam mei partem, hoc est interiorem hominem residente corpore uobiscum ambulasse cognosco, ita tamen, quod et uos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio. saluto itaque dulcedinem uestram et, ut uerborum meorum memores sitis, admoneo, quia certum est uos iuxta Salomonis sententiam posse in bonis deo dirigente proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui. opto bene agatis.

XXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI PETRO EPISCOPO.

Quia oboedientia sacrificiis antefertur, idcirco rusticitatem meam malo prodere quam perdere caritatem. scientia enim [*]( 20] Prou. 12, 15. 26] 1 Cor. 8, 1. ) [*]( 1 dictans S 3 nepote meo dulcissimo v parthenio Kr., parthemio S 4 praesentiam uobis v exhiberim S 5 comendare S 6 presentare S, praestare coni. Luetjohann 8 incensanter S affectum v amorum ex qmorum 81 9 spacia S 11 cum] jjj) S (cu suppZ. 81) 1)& 8, pari Luetjohatm, pariter v 13 parthemio S 16 resedente S 17 cognosco ex cognosce S 18 uos ante manere denuo add. S 19 dulcidinem S 22 apto v agates S 24 petro episcopo] pet..... S 25 sacrifitiis S 26 mallo S )

423
inflat, caritas, ut ipsi melius nostis, aedificat. quam ob rem, quia iussistis, ut uos per singulas occasiones et de meis actibus facerem certiores et desiderium uestrum, quod mihi non meo merito, sed generali et insita uobis dilectione dependitis, alloquio temperarem, me quidem (deo) propitio fortiorem, sed heu plenum omne hospitiolum nostrum diuersis incommodis laborare significo. peculiarius rogo adtentius domino supplicetis, ut, qui nobis incolumitatem uestris orationibus reddidistis, et his opem ac medellam diuinae misericordiae intercessionis uestrae patrocinio conferatis. ora pro me.

XXXVIIII. DOMINIS SUBLIMIВUS ET MAGNIFICIS FILI1S EUDOMIO ET MELANTHIAE RURICIUS EPISCOPUS.

Quam grauis mihi orbitatis uestrae sit luctus, testis est pectoris mei conscius deus, quod uerbis subtilitati uestrae indicare non possum. nam ita animum meum doloris uestri passio sauciauit, acsi unum de propriis affectibus perdidissem, quia me nobis proximum et quodam modo consanguineum bene mecum agendo fecistis. atque ideo, quia labores et angustias nostras frequenter in uobis pro uestra dignatione suscipitis, iustum est et nos uestris, cum acciderint, participare maeroribus. si enim iuxta apostoli sententiam unius corporis membra sibi inuicem conpatiuntur et condolent, decet nos quoque eorum incommoda ** saepe percipimus. dolemus itaque casui uestro et planctibus uestris interesse nos credimus. sed quid facimus, domni filii, quod uoluntati diuinae resistere nec possumus nec debemus [*]( 22] 1 Cor. 12, 26. ) [*]( 3 cerciores S meo e corr. 81 4 alloquio v, alloqui S 5 quid S r 1a. deo add. v, om. S porciorem S (f man. ati.), fotiorem v eu S (h man. alt.) 6 planum 1S1, et add. v deo sed plane Mommsenus 8 incolomitatem S reddistis S 9 ac v, a S a medella Mommaenus medillam S 12 melantiae S 15 subtilitati scripsi, subtilitatis SKr., sublimitati v 17 affinibus v 18 quadammodo S consanguine am 81 corr. 20 uoft S, uos Luetjohann 21 accederint S maroribus S 23 conpaciuntur S eorum] miserere quorum add. Luetjohann, persentire, quos a nobis indiuiduos esse post incommoda auppl. Mommsenus 24 percipiamus v, percepimus Luetjohann 25 sed-p.424,22 adswnptum] cf. ep. II3 26 qd S, equidem v )

424
et omni sollicitudine praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi quidam et iniuriosi inueniamur in domino et grauius animas nostras auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? Ideoque in omni amaritudine uel dolore ad deum nobis est refugiendum et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est. sit nomen domini benedictum. et ille, hoc quando dicebat, decem filios cum omni facultate perdiderat nec tamen blasphemare aut damno aut dolore conpulsus est, sicut dicit scriptura: in omnibus, quae acciderunt ei, nihil peccauit labiis Iob. quod ego pietati uestrae scribere pro mutua caritate praesumpsi, ut dolorem animorum uestrorum, quem litteris meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere, si mihi quasi uestro creditis cordi, non minimum potestis capere de Christi domini uoluntate solacium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus adsumere, qualium regnum docuit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis adsumptum. opto bene agatis..

XXXX. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO CULTO AFFECTUQVE SPECIALIUS EXCOLENDO PATRONO UICTORINO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

Frater et conpresbyter noster Capillutus, licet apices uestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen potius exhibuit [*]( 8] Iob 1, 21. 13] Iob 1, 22. ) [*]( 2 quidem vKr. 6 omnis S 7 consolator S 8 dicendi S 11 decim S 13 accederunt S, accidebant v 14 ego] et add. v 17 moderare reuere S, corr. v, moderarer uere Kr. 19 ipsum om. v 20 dignatus est v qual (iii regnu docuit S1 in ras.) S, qualium r. docet r 21 ex] & S 22 obto S 25 mihique om. » 26 uicturino S 28 capices S 29 cartha S potius coni. v, totius S, totos Luetjoham )

425
in corde conscriptos, unde eos nec fur auferre nec uiolentus eripere nec imber eluere nec uetustas possit abolere, dum mihi fidelis admodum uestri pectoris consors et dicacissimus delator saepius inculcat et dulcius, qualiter me et quam adsiduae dilectionis dente ruminetis, non quod in me sit, unde caritatis uestrae pascere possitis esuriem, qui solidos et numquam perituros cibos et accipere soliti estis et dare, sed, quando fortior esca defuerit, tenuitatem nostram pro lactis poculo sorbeatis, ut desiderium pii cordis et puri alimento innocentiae temperetis.

Nec mirum est hoc tamen in uestra uirtute miraculum, ut diligatis uenerantes uos, qui odientes amare consuestis, siquidem et ad augendam circa nos caritatem uestram duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium. pro quorum spe et consummatione rogo, ut indesinenter diuinae misericordiae, sicut uos confido facere, supplicetis et cum illis iterum pro nobis semper oretis, quia fiducialiter credo, quod profectioni uestrae et illorum incipientiae pro ipsa adhuc teneritudine a nutritore domino nil negetur. salutem itaque uberem dico pietati uestrae, quantum potest promere oris affatus, non quantum cordis poscit affectus, et rogo, ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis nosque, quotiescumque se oportunitas porrexerit portitoris, benedictionis uestrae imbribus inrigetis. ora pro me.

XXXXI. RURICIUS EPISCOPUS APOLLINARI SUO SALUTEM.

Affectus sublimitatis uestrae in uisceribus nostris uiolentus exactor est et amori uestro me potius quam pudori meo [*]( 2 uetustus S, corr. v obolere S 3 fideles S ammodum S pector 8 dicacissimus scripsi, decacissimus S, deditissimus v, dicatissimus i Mommseum 4 lelator S, corr. v assidua dilectione v . 5 dilectiones S (i man. alt.) dente] de me v ruminetes 81 7 cybos S accepere S 8 forcior S 12 consuistis S, consueuistis v 14 detinetis v, etinetis S aurilianum S 18 insipieiitiae v 20 affatus scripsi, effactus S1, affactus S2, effatus Kr., affectus v 21 prefatus S dulcissimus S 22 stimolos S nostro v, ñ S 26 appollonari S )

426
seruire conpellit, dum non considerat, quo sermone, qua pagina tantum uestris imperiis obsequamur. cogitis enim nos auribus peritiae uestrae uerbis rusticis iniuriam frequenter inferre, dum apices nostros saepius uultis accipere. pareo uoluntati uestrae, pareo iussioni. malo enim de me ipso tibi magis quam mihi credere, quia pietatis, non potestatis est, quod iubetis. et ideo, quae displicuerint, emendabitis procul dubio potius, quam prodetis, siquidem nihil est imperiosius caritate, cui quisque toto corde se dederit, libenter et uincula illius inpacta patietur et onera inlata portabit, dum praecipientis imperium non inuitus excipit, sed deuotus exercet. praestabit itaque diuina misericordia, ut tumultibus temporis huius uel necessitatibus aut dilatis in perpetuum aut parumper oppressis citius fructus nos faciat de nostra capere praesentia, ut desideria, quae incitantur affatibus, aspectibus mitigentur.

XXXXII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI OMNI HONORE UENERABILI FRATRI LEONTIO RURICIUS.

Gratias ago, quod et nostri curam gerere et nouitate holerum, quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis, quod et consuetudini praestatis pariter et amori. ideoque redeunte puero uestro reddo reciprocum sospitationis officium et, ut de suscepto deo propitio officio indesinenter cogitetis, admoneo, quia deus non initium boni operis, sed finem requirere conprobatur dicens: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. praestabit, ut credimus, misericordia ipsius, [*]( 25] Matth. 10, 22. ) [*]( 5 mallo S 6 potestati S 7 mendabitis S 9 se dederit] sederit S pacietur S 11 non ante excipit denuo add. S praestauit S 12 tumultiba S dilatis ex dilectis S2, deletis Mommgenus 13 paruump S Ijitius S\', citius 82 fructus nos 8 man. rec., fj>cti|!s ;;08 81 14 uestra v in notis carpere v 15*aflFectibus v mitigentur] finit add. S 17 deuictissimo S uenerabile S 18 leoncio S 19 nouijte S (t eras.) 20 nos nostis S 22 offitium S 23 offitio S 26 praestauit S du* sericordiam S )

427
ut, qui paenitendi uobis animum inspirare dignatus est, ipse nobis et in augendo uirtutem et in consummatione plenam tribuat pro sua miseratione remissionem, qui solus potest et sanare corrupta et reparare conlapsa et delere commissa et abolere praeterita, conseruare praesentia et donare uentura.

XXXXIII. RURICII AD DOMNUM CONSTANTIUM.

De deliciis transmissis gratias ago et, quantum indicastis, tantum me utrarumque auium suscepisse significo simulque etiam per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum me pietati tuae indico transmisisse, ut, dum nos uolatilia, quae transmisisti, deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris. cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia opera solo incessabiliter defixus exerceat.

XXXXIIII. AD DOMNUM AMBROSIUM EPISCOPUM RURICIUS EPISCOPUS.

Apostolica praecepta nos commonent, ut, a quibus diuina percipimus, eis terrena praebeamus. quod nos uel in hac dumtaxat parte seruantes pro caelestibus epulis, quas nobis et sermone uiuo et patrum tractatibus ministratis, legumina marina transmisimus, per haec nil nos habere proprium conprobantes, siquidem et a diuinis bonis sumus, quae uos tribuitis, peregrini [*]( 15] 2 Petr. 2, 22. ) [*]( 1 penitendi S 2 agendo v consumationem S 5 abdere v presentia S uentura] finit add. S 7 rurici S, Ruricius v 8 diliciis S 11 tua S 12 diliciamur S sacieris S 13 mallo 8 14 terrenam S animanti e scripsi, animanti ae S, animanti a Luetjohann 16 erectus malit Kr. 17 mundalia v 21 nos ea: non 82 communent 81 23 aepulis S 24 ligumina S )

428
et nos peregrina transmittimus. itaque, quia nos a marinis caelestibus exulare et solis terrenis sedibus incubare cognoscimus, a uobis specialius postulamus, ut haec aliena a nobis libenter accipere et uestra nobis dignemini frequenter inpendere. illud sit affectionis, hoc ministerii, illud doctrinae praestetur, hoc gratiae.

XXXXV. AD DOMNUM HISPANUM RURICII EPISCOPI.

Ago gratias, quod, dum nobis Doranoniae spolia transmittitis, pietatem uestram erga me sincerissimam conprobatis, qua nos amplius quam deliciis delectamur, siquidem inde esuriem corporis conpescimus, hinc cordis, inde uentri transitorium porrigimus pastum, hinc uero animo mansurum praebemus affectum. proinde tam amori quam muneri uestro gratias repensantes reciprocis pietatem uestram plurimum sospitamus. et quia de nostra dignaris esse salute sollicitus, iuxta uota pietatis uestrae me ualere significo simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi sitis, me recurrentibus instruatis.

XXXXVI. RURICII EPISCOPI AD PRESBVTERUM ALBINUM.

Ubi ad me communis luctus nuntii rumore peruenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis uestrae relatione cognoui, ipse ad uos requirendos continuo uenissem, nisi me dierum horum reuerentia retardasset. has transmisi, . quibus spero, ut me excusatum habere dignemini et filiam nostram, quam audio se uehementer affligere, ad uicem meam tam ex ratione quam ex uestra auctoritate consolemini, quod dominus noster de seruo suo et, quando uoluit, et, quod uoluit, [*]( 1 uos v, uos S, uobis Luetjohann mannis Kr., mensis LuetjohanR 4 dignimini S 5 coquinae coni. Mommsenus praestitur S, praestatur r 8 rurici S 9 dora noniae S, dora nomine, re v 11 diliciis S 12 conpescimus scripsi, conpescemus S uentri v, uestri S porregimus S 14 repeusautis S, obsequiis suppl. Luetjohann coll. ep. II50 18 instruatisj finit add. S 20 rurici S 21 nantii S 23 latione S 26 num mea scribendum ? )

429
fecit. et ideo contra uoluntatem domini uenire uidebitur, cui displicet diuina praeceptio, utique diuina, quia animam nostram ille solus, cum uoluerit, ex corpore potest educere, qui fudit in corpore. et idcirco luctus iste nimius, qui uidetur esse pietatis, magis ex diaboli consilio quam ex pietate descendit, ut, dum dolor consolationis inpatiens querellis suis deum inpietatis exprobrat, qui praemisit filium per humanam conditionem, per incredulitatem animam perdat.

Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla (de) beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. nos uero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras iuxta pollicitationem ipsius domini in sanctorum sinibus credimus conlocari, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus et consolationem de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum uiuere faciat nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus iudicetur. et ita planctus nostros, sicut scriptura nos edocet, temperemus, dicens: luctus sapientis septem diebus, impii uero omnes dies uitae suae. sicut scimus illum mortuum corpore, anima uero pro innocentia sua deo uiuere, ita nos uiuentes corpore corde moriamur.

XXXXVII. RURICII EPISCOPI AD TAURENTIUM.

Ago gratias promptissimae in domino deuotioni et sincerissimae erga me caritati uestrae, quae diuinae bonitatis imitatrix id, quod a me sibi prospicit supplicandum, x* priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare beniuolentia sua festinat [*]( r 9] Luc. 9, 60. 19] Eccli. 22, 18. ) [*]( 1 uidebitur v, indebitur S 2 displicit S 5 discendit S 6 cum v quęrillis S 9 plangant—in Christo] cf. ep. II 4 11 de add. v, om. S 14 finibus v 15 consolationi v 18 planctos S 21 uiuentis S 22 moriamur] finit add. S 24 rurici S taurencium S 25 prumtissime S sincerissime S 26 dinina S, corr. v 27 id quod a scripsi, id quod S, dat quod a Mommsenus post supplicandum uidetur suppeditat (suppeditare) uel simile quid supplendum )

430
officium, dum non solum custodire, uerum etiam augere in (me) istum sibi gestit affectum, quem idcirco beneficiis anticipando laetificat, quia ad modicum contristare formidat. et ideo mauult offerre tacenti gratiam, quam praestare poscenti sciens procul dubio plus in eo esse meriti, quod spontanea benignitate defertur, quam quod precibus intellegitur, siquidem horum unum non nisi necessitate datur necessitudini, aliud uero saepe etiam precatoris sedulae dimittitur inprobitati. unde salue reciprocum dicens de pietatis uestrae promissione securus puellam uestram in rem directis pueris uestris me consignasse significo, cui confido quod iuxta pollicitationem - uestram non solum ueniam, sed etiam gratiam pro nostra intercessione tribuatis.

XXXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS DOMINO UENERABILI FRATRI IOHANNI.

Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus [*]( 29] Matth. 5, 1. ) [*]( 1 offitium S in me istum Luetjohann, in (ex id) istum S, initum Mommsemis 2 gessit uel ingessit v S formidate S 5 esse in eo r 6 praecibus S intellegitur] indulgetur v Kr. 7 necessitudinis com. Luetjohann 10 me om. v 11 pollitacionem S 15 episcopus om. r 16 magnus S litteris MAG implexis, manus uel amicus v uoluntariae S 18 commendatias S 19 negligentia S 20 ingerere S 21 prumptius S 24 reddedit S 28 ipse v )

431
ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a domino exectauerit in futuro. nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus inicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date et dabitur uobis et, qua mensura mensi fueritis, ea remetietur uobis.

Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.

XXXXVIIII. APRUNCULO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

Exegit mutui amoris affectus ad indiuiduam mihi sanctitatem uestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio [*]( 4] Luc. 6, 88. Matth. 7, 2. 12] Psalm. 48, 17. 16] Psalm. 75, 6. 21] Matth. 19, 29. 23] Matth. 6, 19. ) [*]( 1 ascendit S 8 benefitia S 5 mensuram S remitietur S 10 nondinationibuB S descendet scripsi coli. lin. 15, discendit S, discedet v Kr., discedit Mommsenus 11 porcionem S 18 timueritis 11 15 discendit S 17 in om. S, add. Utdg. 20 frater carissime v 22 centuplo Luetjohann a tinea v, oatenea S ptimiscere S exterminum S 24 custo S est] finit add. S 28 ex] ea coni. Mommsenus distinari S )

432
+ oportuna porrigeret. unde per hominem filii mei Leontii has ad apostolatum uestrum dedi, quibus sospitatione praelata, quam ex sententia deo fauente ualeatis, inquiro, quia ipsi nostis incolumitatem uestram nostram esse laetitiam, sperans, ut redeunte praefato nos reddatis de uestris actibus propitia diuinitate securos, quos uidetis esse (de) prosperitate sollicitos.

L. RURICIUS EPISCOPUS CERAUNIAE SALUTEM.

De sincerissima, qua nos pro benignitate animi tui, non pro nostris meritis dignaris excolere in domino, caritate confidens securus has ad uenerationem tuam direxi, quibus in domino ac deo nostro salutem uberem dicens specialiter rogo, ut ea, quae per seruum uestrum Amandum uerbo speraui, si possibile est, nobis sine dilatione praestare dignemini, quia haec res et nos releuare potest et uobis nullum potest adferre dispendium, quod ego pro beneficio maximo conputabo. iterum, in quo iusseritis uel usus exegerit, uicem reciprocis obsequiis repensare contendam.

LI. RURICIUS EPISCOPUS CENSORIO EPISCOPO SALUTBM.

Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur et, quos corpore locorum interualla discriminant, animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit, ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut [*]( 1 porrigeret Kr., porregerit S, porrexerit v leouti S 2 praelat S 4 nosti S incolomitatem S 6 de add. v, om. S 8 rufc S caereunię S 9 aqua S 11 ad uenerationem v, aduentionem S 18 speraui] significaui coni. v, reseraui Mommsenus 16 benefltio ex benefitium S maximo e corr. 81 17 exigerit S 20 ceusurio S 26 diuinae LtIttjohawn, diui I acte S, diu iactae v )

433
iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et mutuae caritati pariter responderem.

Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc, quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos (per) peruersitatem suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi (sibi) debet ex omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut porcos uestros reciperent, laborauerim, (per) ipsos iam referentes plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis nostris agnoscitis sustinere.

LII. RURICIUS EPISCOPUS STEPHANO SUO SALUTEM.

Ita me paucissimis diebus ad cultum suum pietas uestrae sanctitatis inlexit, ut, cum uos deo propitio corde detineam et oculis mentis intuear, tamen semper affectu instigante perquiram, quia scilicet breue uidetur omne, quod dulce est, ita inexplebile est omne, quod carne est. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili dono eius, quod ita generaliter semis [*]( 4 apicebus S mearum v 5 prodente coni. Luetjoharm 7 facientes ac Sindillam scripsi, faciente facis indilae S, faciente facinore Sindillae Mommsem*Sy faciente paci Sindillae v 8 ppessus S per add. v, om. S puereitate S 10 caeterum S 11 alii om. v sibi add. Luetjoharm, om. S ex] et v 12 quandii S contemplationi S 14 reciperint S per addidi, om. S ipsis iam referentibus v Kr., ipso i. referente Mommseum 16 indicare v uestrum iuste scripsi, uerum iustae S 17 qua meum iniustae S scribtis S 18 nris S, om. v 20 stefano 8 22 deteneam S 24 scilicet] uidetur sicut scribendum, ut add. Mommsenw 25 earum coni. v et-p.434,6 consistit] cf. ep. II10 26 eius] refero exep. II10 add. Kr. ) [*]( XXI. Fantt. ) [*]( 28 )

434
suis tribuere ineffabili dispensatione dignatus est, ut ii, qui disparantur corpore, animis iungerentur, neque esset aliquid tam longinquum (tamque) difficile, quod mentium obtutibus (non) obuiarit, sed per cordis intuitum ibi se inuicem diligentes caritatis contemplatione conspicerent, ubi caritas ipsa consistit, quo fit, ut deuinctio uestra, quae in uisceribus meis iugi recordatione, dum cotidie renouatur, augetur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animorum uestrorum fideiussor adsistat, dum tantum sibi audet de uestra dilectione praesumere, quantum uobis concupiscit inpendere. salutem itaque beatitudini uestrae plurimam dico et rogo incessanter communi domino supplicetis, ut secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis, cui omnia possibilia confitemur, etsi in hoc saeculo nos propter uitae istius turbedines ac procellas et regionum interualla saepius uidere non possumus, uel ad illam urbem, quae aedificatur ut ciuitas, faciat conuenire, ad quam nos misericordia domini poterit perferre, uos merita.\'

LIII. RURICIUS EPISCOPUS PRAESIDIO FILIO SALUTEM.

Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt. quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solatium et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram [*]( 16] Psalm. 121, 3. ) [*]( 1 hii S, hi v 3 tamque om. S 4 non om. S, add. Kr. ex ep. II10 obuiaret Kr. cordis v, discordis S diligentis S 6 quo-inpendere] cf. ep. II 9 7 augeretur S, corr. v 8 uisitudinem S et add. Kr. ex ep. II 9 otn. S 11 plurimu S 13 cui—merita] cf. ep. 117 14 etsi cf. I17, ut si S turbidinis S 20 cf. supra ep. II 12 pr?sidio S 21 plerumque S 22 amititiaru S 24 offitii S 25 praesuptionis S audatia S 26 praestis S 27 pacientia S )

435
reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur uobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro ei restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestatis alienis, iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupo, qui ad me quasi uobis peculiarius, sicut sperius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris nec nos de eorum damnatione confundas, qui se iam tum absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

LIIII. RURICIUS EPISCOPUS RUSTICO FILIO SALUTEM.

Extra affectum consuetudinarium et probatum et humanitatem nobis dignaris inpendere, dum usibus tuis detrahis, quod nostris largiaris expensis, quia puero uestro referente cognoui, quod piscationis in Uisera pro parte uestra nobis iusseras delicias ministrare. unde salutatione depensa gratias ago plurimas exorans diuinam misericordiam, ut pro honore, quem nobis pro ipsius timore dependitis, et praesentium dierum uobis conferat felicitatem et beatitudinem tribuat futurorum. [*]( 2] Iac. 2, 13. 4] Luc. 6, 87. 10] Matth. 7, 2. ) [*]( 2 iuditiu S 3 illi om. S 4 qui om. S dimittitur S 5 praecipit 11 restituit S 6 presto S 9 praecibus S 10 prestatis S 11 ideque S, idemque v, fort. recte, cf. p. 437,13 14 intercessiones S 16 damnationem 8 absolutus S 28 uiscera. ufa S, Yisera v 24 dilicias S ministrari Kr. 26 praesentium dierum Kr., preseutierum S, praesentium rerum v, praesentium Mommsenus 27 futurorum] finit add. S ) [*]( 28* )

436
++