Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

39. Haec plus fortasse quam tempus sinebat protraxerim uolens uel uitam uel sermonem uel intellectum demonstrare eius qui populis praeest, quo possit in utroque perfectus fieri habitaculum spiritus sancti, per quem solum deus et intellegitur et interpretatur et auditur. mundorum namque est mundum contingere et sanctorum est sancta cognoscere. [*]( 2 ) sciendumque illud iu primis est quod perdifficile negotium est in multitudine permixta atque diuersa, ubi et aetas et institutio uaria, de talibus disputantem et uelut multarum chordarum quandam citharam ferientem inuenire et proferre[*]( 11 cf. Ioli. 1,1 12 cf. Ioh. 15, 26 ) [*](1 differre Ca.c. 2 offerat 0 etenim V 3 creatoris (u s. 0) 0 4 filium esse R esse filium cet. v pr. nel om. V alinari Ca.c. 6 ipsis R illi v 9 non] nec v 14 ac] et Cv 15 substantia] subsistantia R subsistentia Y, om. A 18 quo] qui OA 19 feeri Ra.c. per quem solum (ip fxovw) RAV per quem solus OCv 20 et pr. om. v mundorum exp. C 22 difficile R perdeficile Ca.c. 23 et ante aetas om. A 24 uaria] add. est OA 25 cordarum (h s. add.) R cordarum V quamda (m in ras., da in mg.) R cytharam RAv chitharam (h post t s.) C )

33
aptum ad omnes praedicationis uerbum et ita uelut plectrum singulis admouere, ut nusquam sonus offendat auditum. triplici namque ex modo in ecclesia dicentium periculum pendet, ex sensu ex uerbo ex auditu, ut perfacile eueniat in uno saltim aliquo, si non in omnibus labi. aut enim minus inluminatus est [*]( 3 ) sensus aut ad explanandum defuit sermo sufnciens aut bene prolata crassior non recepit auditus; et ex uno quolibet horum casu fit in omnibus periculum ueritatis. et quidem in aliis quibusque studiis et doctrinis facile uel profertur sermo uel recipitur, in his uero nostris scholis ipsa auditorum expectatio dicturo periculum generat.

40. Tamquam enim de deo audituri et de summa om­ nium spe ac salute suscepturi uerbum quanto calidiores erga fidem fuerint, tanto adtentiores et scrupulosiores erga audiendum fient, ita ut, sicubi aliquid secus dicentis sermo sonuerit, non titubationem linguae putent, sed proditionem fidei pietatisque condemnent. et iudicant omnia non docentis ratione sed propriis sensibus, non his quos in ecclesia audiunt sed quos de domo secum deferunt conseruantes dogmata non quae rationabiliter didicerunt sed quae ex consuetudine non probabili tenuerunt. et hoc dico adhuc non ualde malorum [*]( 2 ) hominum uitium, qui, licet regulam non teneant ueritatis, tamen religiose haec pati uidentur et habere zelum dei sed non secundum scientiam et ideo fortassis uidebuntur non [*]( 19 cf. Act. 16, 4 23 Rom. 10, 2 ) [*]( 2 admoueri 0 offendit (a s. i) 0 3 ex om. OA pendit OCa.c. et ex sensu et ex uerbo et (et s. 1. C) ex auditu Cv 4 eueniunt V sal­ tem V,Cp.c.,v 7 prolatus V crassior] gratior (ti in ras.) R recipit 0 10 semno corr. in sermo R percipitur ex precipitur C scolis OACv sc.olis V 11 expectatio in mg. 0 12 et tamquam enim R 13 cali­ diores (&spp.6zspoi) OV callidiores RA,Cp.c.,v 17 pietatemque A con­ dempnent Cp.c. docentes OACv 18 rationem 0 19 dogmata* (m eras.) 0 20 pr. quae] q; (s. l. ue) C 21 probabili (b pr. ex p) C 23 hec tamen religiose pati uid. v relegiose OCa.c. et habere uidentur et habere zelum dei A ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 3 )

34
debere uehementius condemnari utpote nec multa uapulaturi tamquam ignorantes domini uoluntatem et idcirco non facien­ tes eam, aut qui fortassis etiam corrigi aliquando poterunt et emendari, quoniam religiosa mens quam cito offenditur tam prompte et facile curatur. si quis forte ei(s) sermo apte et conpetenter adhibitus cor pulsauerit, continuo sicut ignifer lapis pulsatus a simili ex ea quae sibi naturaliter inest lucis scintilla lampadas confestim ueritatis accendit.

41. De illis uero quid dicamus qui, dum iactantiae gloriam quaerunt et praeesse populis delectantur, iniquitatem in ex- celsum loquuntur, qui uelut Iannes quidam et Mambres non tam Moysi quam ueritati resistunt et aduersum sanam doctri- [*](2 ) nam commouent arma uerborum? tertium quoque genus est ex inperitia contra dicentium, quam utique inperitiam conse­ quenter insolentia comitatur; et omni uerbo, nisi si quod forte ipsi protulerint, hostiliter et insolenter occurrunt. a quibus secundum domini dictum porcorum more ueritatis margaritae pedibus conculcantur.

42. Alii quoque sunt qui nullam quidem ex proprio sensu opinionem deferunt neque aliquam formam de fide dei obtinent uel bonam uel malam, sed omnibus se tradunt magistris atque omnem suscipiunt sermonem uelut quod melius est et rectius ex omnibus electuri, ignorantes quia non bonos de ueritate iudices elegerunt, semet ipsos uidelicet, et iudicare [*]( 1 cf. Luc. 12, 47 10 cf. Ps. 72, 8 11 cf. II Tim. 3, 8 17 cf. Matth. 7, 6 ) [*]( 1 condempnari Op.c. utpute Ca.c. ne V uapulari A 3 po­ tuerunt RO potuerint A 5 prumpte 0 prumte Ca.c. ei<s> (e? tt? aotoiv ūvacto ÀÓIOÇ) scripsi ei codd. v 7 eaque R 8 lampades A 9 quod Ca.c. iactantiae uerba V gloriam-excelsum om. V 10 in excelsum (stg ib u-j/o?)] in excelso OAv 11 locuntur C uel qui uelut v ueluti V iamnes OACV et] uel CV jambres (m s. j) R manbres Cp.c. 12 mosi Ca.c. 13 uerborum] bellorum R tert. g. est quoque Cv 15 insolatia Ra.c. corpmitatur 0 nisi si forte C nisi quod forte V nisi forte v 16 protulerunt v 20 optinent 0,Ca.c. 21 uel pr. om. Cv 24 et] et (ut s. et) R, om. OA )

35
se putant posse de his quae se fatentur ignorare. tum deinde ex ueri similibus frequenter modo in hoc, modo in illud uersi atque mutati et omni uerbo nunc adquiescentes, paulo post iterum reluctantes simul et magistros et studia permu- tant et uelut puluis uento agitatus facile transferuntur. ad [*]( 2 ) ultimum uero stultitiae suae proferunt fructum; nam uelut fatigati audiendo diuersos et uicti taedio simul omnia re­ spuunt et uelut uacui et inanes ex omnibus quae crediderunt facti continuo etiam contemnere et inridere nos incipiunt uelut nihil rationabile in fide nostra habentes et patiuntur quod accidere solet his qui oculos dolent et solis lumen accusant uel qui aures, et uoces hominum minus esse sono­ ras queruntur.

43. Propterea ergo multo utilius est animae simpliciter et pure ueritatis elementa suscipere et uelut ceris ea nondum charaxatis inscribere quam super illa quae ante male scripta sunt superducere, id est supra malam doctrinam et peruersa dogmata uerbum fidei ac ueritatis ingerere et cum primis postrema confundere. nam uiam quidem incedere adtritam et leuigatam adsiduitate commeantium praestat quam inusitatam et rudem et nullis antea uestigiis proculcatam, campum quo­ que serere exercitio aratri frequentis edomitum melius est quam illum qui ignarus est sulci et uomeris nescius; animam uero illam melius excolam, quae nullo adhuc maligni cultoris aratro temerata est nec praeuentione pessimi seminis occupata. alioquin duplicabitur nobis labor, dum necesse est prius [*]( 2 ) [*]( 5 cf. Eph. 4, 14 18 cf. Rom. 10, 8. I Tim. 4, 6 cf. II Cor. 6, 7. Col. 1, 5. Iac. 1, 18. ) [*]( 1 posse putant Cv putent Rp.c. 2 ex ueri] exuri Ca.c. fre­ quenter in hoc modo in illud OA 4 reluctantas Ra.c. 6 stultie Ra.c. 7 -do diuersos-p. 37, 16 sensus om. A 9 contempnere 0,Cp.c. 11 accedere 0 (i s. pr. e), Ca.c. 12 sonora V 13 quaeruntur 0 15 pure R elimenta Cet.c. 16 caraxatis Cv scripte Ca.c. 17 sup Cv 20 inusitata (a ex e) R 21 proculcata ex proculcatis R 22 exerticio (c s. t) C aratris 0 23 et uomeris est nescius O ) [*]( 3* )

36
conceptas malitiae formas corde detrudere, tum deinde bonita­ tis imaginem uirtutum ceris uariantibus reformare, ut, quam multae ac diuersae fuerant in anima species deprauationis, tam multae sint et restitutionis. quorum omnium scientia ac disciplina uigere debet apud eum, cui animarum instituen- darum cura committitur. ex quibus nos quam plurima nunc breuitatis studio praetermittimus.

44. Sicut enim uerbi gratia, si fieri posset ut ex multis animalibus ac bestiolis genere ac specie diuersis, magnis et exiguis, ferocioribus et mitioribus, asperioribus et lenioribus, unum aliquod animal uel bestia una constaret, haec utique ad mitigandum si cui crederetur, quantum ei inmineret operis ac laboris, quantum eius requireretur industriae, ut unicuique bestiarum uel animalium, prout mos exigit singulorum uel prout natura poscit, occurreret! quoniam quidem neque eadem uox apta est omnibus neque eisdem, ut ita dicam, sibilis [*]( 2 ) aguntur. sed ne cibus quidem cunctis unus atque idem est nec palpandi ac fouendi mos unus est bestiis, ita ut interdum hisdem ipsis quibus mitigantur aliae ad furorem aliae susci­ tentur. quibus ergo se modis singulis quibusque bestiae huius ille eruditor aptabit? quomodo se ad uniuscuiusque naturam atque ingenium commodabit? nonne necesse erit eum, cum sit apud semet ipsum simplex et constans, tam fieri uarium et tam in diuersa mutabilem quam poscit ipsa diuersitas bestiarum, ut unumquodque animal pro naturae et ingenii sui oportunitate curetur, quo possit totius bestiae corpus ex tanta diuersitate conpositum recte inter se inuicem bestiolis [*]( 3 ) moderatis in pace ac tranquillitate persistere? ita ex multis ac diuersis et moribus et linguis et institutionibus uelut [*]( 3 species om. v 5 cui cura an. inst. v 7 praemittimus V 8 pos­ sit 0 11 uel] et v 12 mitigandum (ti s. l.) R 14 exiget (er s. g) R 15 occurrerit (re s. I.) 0, om. v quidem lJęq\\lę ęą. neque R 17 nec v tibus (c s. t) C cunctis om. v 18 nec] et R 19 isdem Ov ljisdem C alii-alii 0 22 nonne] non CVv 25 pro natura V 26 quod poscit (d m2 s. 1. C) Cv )

37
unum animal conpositum sibique dissimile commune hoc corpus ecclesiae qui instituendum suscepit ac regendum, cum esse debeat ipse apud se semper inmobilis et idem, necesse- habet tamen singulorum se et moribus et institutionibus conformare ac sermonem suum aptare singulis oportunum..

45. Quoniam quidem alii lacte indigent, hi uidelicet quibus prima adhuc religionis rudimenta traduntur, et cum sint paruuli in fide, uirilis adhuc, ut ita dixerim, cibi uigorem ferre non possunt; quem utique contra uires si quis ingeratr fortassis oppressi et degrauati, dum mens non sufficit ingesta suscipere — sicut ne in paruulis quidem corporalis materia decoquere ualet maiores uiribus cibos —, etiam priorum iacturam ac detrimenta persentient. alii uero sunt qui sapien- [*]( 2 ) tia indigent, quae profertur et praedicatur inter perfectos, et cibis excelsioribus ac ualidioribus uti possunt pro eo quod exer­ citatos habent sensus ad discretionem boni uel mali, ueritatis atque mendacii. quos utique neque lacte potari neque holeribus pasci, id est infirmo ac fragili conuenit cibo; alio­ quin nequaquam roborabuntur in fortitudine Christi neque crescent laudabili incremento, quo oportet omnem perfectum in ipso crescere in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

46. Et ad haec quis idoneus? non enim debemus esse sicut plurimi adulterantes uerbum dei et miscentes aquam nino, id est laetificanti cor hominis uerbo sermonem uilem [*]( 6 cf. Hebr. 5, 12. I Cor. 3, 1 sq. 14 cf. I Cor. 2, 6 15 Hebr. 5, 14 17 cf. Rom. 14, 2 20 cf. Col. 2, 19 21 Eph. 4, 13 23 II Cor. 2, 16 24 II Cor. 2, 17 cf. Esai. 1, 22 25 cf. Ps. 103, 15 ) [*](2 suscepit (i s. e) O suscipit V 3 e§semp R 4 et raoribus se v 6 lactem Ca.c. lactae V hii RO 9 uires Rp.c. ingenerat C 11 091J suscipere 0 12 dequoquere 0 maioribus 110 maioris Ca.c. uiribus (ui s. I.) R 13 persentent V 14 pfectos (p s. I.) RC 15 cibis excelsioribus (tpoo^s \'j<iY]XoTspa<;)] cibis excellentioribus OCv ac]- et v 16 sensos O 18 oleribus OACv 20 omne A 25 id est om. v laetificantes 0,Va.c. letificantes Cv laetificantis Vp.c. )

38
admiscere et per terram repentem, qui uel iocum moueat uel temporale aliquid narret, ita ut carnalis lucri ex hoc nobis aliquid nundinari uideamur, cum ita singulis loquimur, ut ipsi delectantur audire, et sumus uelut uentriloqui quidam, id est de uentre et pro uentre loquentes et uentri in uerbis nostris omnibus prouidentes, quod est uere de terra loqui, ut placere potentibus et diuitibus uideamur, quos magis laedimus, immo quos perdimus et quorum sanguinem inno­ centem effundimus, id est animarum simplicium uitam in interitum damus, quae utique de nostris manibus exquirentur.

47. Pro his ergo omnibus considerabam multo esse melius peritioribus aliis cedere regendi habenas quam currus praeci­ pites per inperitiam dare, et magis accommodare aurem ad oboedientiae auditum quam linguam inperitam mouere. haec egomet mecum disserens et consiliario usus memet ipso non malo, ut opinor, sin minus, certe uel sedulo, dicta factaque quae ad pietatem pertinent discere potius ignorans malui quam [*]( 2 ) docere. optabile namque est et mihi percarum usque ad ulti­ mam discere senectutem, quoniam quidem nulla aetas ad perdi­ scendum sufficere potest, docere uero alios affectare eum, qui non sufficienter instructus est, res mihi uidetur antiqui prouer­ bii (in dolio discere artem figuli\', hoc est in periculo animarum doctrinam discere pietatis. quique aut satis stulti mihi uidentur aut temerarii: stulti pro eo, si in tantum bruti sunt ut inperitos se esse non sentiant, temerarii, si intellegunt quidem, audent tamen adire negotium. [*]( 10 cf. Ezech. 3, 20. 33, 8. Epist. Hier. 6 22 cf. Plat. Gorg. p. 514 E ) [*]( 1 adraisevere (ce s. ej-e) R ammiscere Cp.c.,v et om. A 2 carnales (i s. e) 0 4 dilectantur Ca.c. delectentur Cp.c.,v uentriloqui (qui s. I.) 0 6 et quod est v 7 placere (re s. I.) R et ut A 10 manibus nostris V 12 habenas (n s. I.) 0 13 acommodare 0 adcommodare R,Ca.c. ad oboedientiam et auditum V 15 egomet] ego et R ergo et Cv 16 sin] sint A factaque] quantaq; 0 17 discedere V 18 ultimum Ra.c. 19 discere s. I. m2 C 20 effectare Ra.c. eum] et A 23 disce«*re C stulti mihi satis RCv satis mihi stulti A )

39

48. Hebraeorum seniores tradunt quod fuerit talis quaedam apud eos antiquitus laudabilis obseruatio, ut non omni aetati omnis scriptura uel legenda uel discenda committeretur pro eo quod non expediret omnes omnia cito discere, quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius quam iuuari, si nondum capaces ea quae sunt profundiora cognouerint. sed cetera quidem omnia, quorum etiam historica [*]( 2 ) narratio inprobabilis non est, a puero statim discunt, eas uero scripturas, quae uili indumento litterae pretiosa intrin- secus contegunt sacramenta, nulli ante uicesimum et quintum annum discere uel etiam scire committitur, quo scilicet sit hoc uelut munus quoddam propositum exercitio uirtutis his, in quibus ad illud aetatis et uita probabilis et ornatus morum et intellegentiae capacitas apparebit; qui utique iam ualeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus litterae ad supe­ riora spiritus et excelsa.