Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

21. Haec sunt, pro quibus ego hanc nostrae disciplinae medicinam multo difficiliorem puto quam illam quae corporibus solis medetur. quae quanto difficilior est, tanto utique pretio­ sior et utilior. nam illa quidem pauca quaedam de profundio­ ribus tractat, quam plurima uero artis suae atque operis in oculis atque in manibus gerit; in hac uero nostra erga interiorem cordis hominem omnis cura est atque omne studium geritur et aduersum hostem, qui nos intrinsecus inpugnat atque obluctatur in sensibus. est nobis omne certamen, qui nobis [*]( 2 ) ipsis aduersum nos gladiis abutens morti nos tradit. aduersum haec ergo omnia multa quidem, immo tota fide, maiore uero dei gratia, aliquanto quoque, ut ego arbitror, etiam nostro studio ac labore nitendum est, quod in uerbo atque opere demonstratur, ut possimus, quod in nobis est pretiosius, uel curare animas a languoribus uitiorum uel purgare a maculis peccatorum.

22. Finis autem utriusque medicinae — hoc enim restat ostendere — unius quidem est, ut sanitas corporis uel, si est, [*](5 cf. Am. 5, 10 )[*](1 et utroque loco om. V 2 omni 0 flagicium (ci s. Z.) B 5 red­ argunt 0 6 execrantes 0 exsegrantes Ca.c. 7 quanto 0,Ap.e. 8 deseuierint RO dese*uierint C hii JtOCv 9 laniunt A 10 hanc] a V pro Rs.l. 11 medicina Vp.c. 15 in pr. om. OA nostra] nam C 17 aduersus Cv qui jn nos C 18 oblactatur Ra.c. qui nobis] quibus (ex quibis) R qui in nobis V 19 alt. abuersum C 20 ergo om. v maiora O immo tota] immota A 21 ego om. v 24 langoribus (u s. 0j C 27 unus A,Ttp.c. est pr. om. v )

23
conseruetur uel, si discesserit, reuocetur. quae nou satis certum est utrum semper profuerit his qui ea usi sunt, cum uideamus frequenter aliquantis corporei roboris fortitudinem nocuisse, dum in hac fidentes nonnulli uel latrociniis uel raptibus uacant. media tamen haec sunt, sicut paupertas atque diuitiae uel humilitas et claritas et cetera his similia, quae media idcirco dicuntur, quia ex proposito utentium uel ad bonum uel ad malum trahi possunt. alteriuS uero, id est nostrae [*](2 ) huius medicinae, finis est incitare animam ad uirtutem et eripere ex hoc mundo et offerre deo atque imaginem dei, quae in ea est, uel, si recta est, seruare uel regere, si pericli­ tatur, uel, si conlapsa aut oppressa est, reparare inserto cordibus Christo per spiritum sanctum atque ad ultimum hominem filium doi facere atque in caelesti beatitudine cum caelestibus conlocare.

23. Ad hoc nobis paedagogus data est lex, ad hoc medii legis et Christi missi sunt prophetae, ad hoc spiritalis lex adinpletur et finis omnium Christus aduenit. hoc est quod agit euacuata diuinitas, hoc promouet carnis adsumptio et hoc est quod ex utroque mercamur. haec est noua illa commixtio dei et hominis, ut per unum utrumque habere possimus. propterea namque deus corpori anima mediante [*]( 2 ) commixtus est, ut coniungeret separata atque in concordiam et pacem discordantia reuocaret in unum se et per se reuocans [*]( 10 cf. Gen. 1, 26 12 cf. Eph. 3, 17 16 cf. Gal. 3, 24 cf. Rom. 3, 21 18 cf. Rom. 10, 4. Hebr. 12, 2 ) [*]( 1 conseruetur (s an f ineertum) C 2 qui in ea uisi Cv ujsi R uedeamus Oa.c. 3 corpore Cv 4 rapatibus Vp.c. 5 sicut et OCVv 6 claritas] elaritas O,Ca.c. hilaritas Cp.c.,v his] huius R 10 ad imaginem Cv 11 recta (a ex e) est R rectc inest cet. v 12 con­ lapsa est aut oppr. est CVv inserendo Cp.c.m2,v 13 xpm C,Oa.c.,v 16 pedagogus ROC datus C 19 agit (g s. I.) 0 euacuata (xevmftslaa)] etia cauta R promouit OCv 23 conmixtus C 24 se et] sed et A )

24
omnia ab uno patre generis nostri prius prodita: animam suscepit propter inoboedientiam animae, carnem propter malam oboedientiam, pro qua et simul condemnata est, ut, sicut in carne et anima fuerat condemnatio, ita in carne et anima fieret salus. Christus ergo pro Adam, pro eo qui factus est sub peccato ille qui erat sine peccato.

24. Et introducitur pro uetere nouus, ut huius passione uoluntaria ille qui inuifus passus fuerat curaretur, quo scilicet pro singulis nobis hoc quod supra nos erat redderetur. con­ pletur ergo nouum misericordiae sacramentum erga eum qui per inoboedientiam decidit. propterea noua natiuitas et uirgo mater et Bethleem pro Edem et praesepe pro paradiso, parua [*]( 2 ) et uisibilia pro occultis et magnis. idcirco et pastores caelestem gloriam uident propter agnum et pastorem; propterea stella duce magi adorant "et munera offerunt, quo scilicet nemo iam ultra uel idola uel stellas adoraret; propterea lesus baptizatur et testimonium ei de caelestibus perhibetur et ieiunat et temptatur et uincit eum qui uicerat; propterea daemones fugantur, aegritudines curantur et magnorum praedicatio mini­ mis iniungitur.

25. Propterea infremescunt gentes et populi inania meditan­ tur; propterea lignum aduersum lignum et manus patienter [*]( 6 cf. I Ioli. 3, 5. I Petr. 2, 22 12 cf. Gen. 2, 8 cf. Luc. 2, 16 14 cf. Matth. 2, 9-11 16 cf. Matth. 3, 13—17 17 cf. Matth. 4, 2 18 cr. Matth. 4, 3-10 cf. Luc. 8, 30 19 cf. Matth. 9, 3-5 21 cf. Ps. 2, 1 ) [*]( 1 prius proditam animam suscepit 0 proditam OACV anima R 2 carnaem it 3 condempnata 0 4 fuerat condemnatio-et anima orn. R condempnatio 0 7 Et om. A pasione R 8 fuerat passus Cv quod scilicet V,Ca.c. 12 bethlem R betleem 0 bethleem (e tert. m2 s. I.) C bethlehem v edem Va.c. aedem (n s. m) 0 ae­ de» (m eras.) C eden A ede Vp.c.,v ede R praesepe (sic semper fere) ROC praesaepe AV 14 et om. V 16 idolum A adorareiit O ihs ROC 18 demones R 21 infremescunt (i s. alt. e) 0 medi­ tantur inania Av 22 aduersus v )

25
extenduntur aduersum manus incontinenter extensas: pro solutis et remissis praebentur clauis confixae, pro his quae eiecerunt Adam praebentur manus quae orbem terrae conplectantur et reuocent. pro humilitate exaltatio, pro suaui et pernicioso [*]( 2 ) gustu suscipitur fellis gustus et mors pro morte mutatur, tenebrae pro tenebris, sepultura pro sepultura, resurrectio pro resurrectione. haec omnia cura quaedam erga nos est dei et medicina infirmitatis nostrae ueterem Adam ad eum statum unde decidit reparans et reformans atque ad arborem uitae restituens, unde nos arbor sciendi boni et mali inportune et extra tempus sumpta depulerat.

26. Huius ergo uos medicinae et curationis ministri et adiutores sumus, quicumque praeesse populis uidemur. qui nescio an in id saltim profecerimus, ut uel proprias infirmi- tates curare ualeamus, nedum alienis languoribus medicari et animarum maculas sollicita eruditione purgare.

27. Tum deinde corporum quidem medici laborem, uigi­ lias ac sollicitudines tolerant et, sicut ait quidam sapientis- simus eorum, alienos casus propriis maeroribus perferunt aliqua ipsi proprio labore exquirentes et inuenientes ad meden­ dum, aliqua etiam ab aliis mutuantes, et nihil prorsus est quod eos praetereat. ne minimum quidem neglegunt, sed omnia [*](2 ) magna et summa deputant, quaecumque ad sanitatem corporis aliquid conferunt, summum bonum putantes, si quid per [*](2 cf. Gen. 3, 24 10 cf. Gen. 3, 5. 22 12 cf. I Cor. 4, 1. 3, 9 18 cf. Pseudo-Hippocrates de flatibus c. 1 )[*]( 1 aduersus v 2 claues 0 eicerunt 0 4 exaltatio (al ex ul; in mg. 1 exulta) A 5 suscepitur OCa.c. mutatur] gustatur (s s. 1.) R 6 pro sepulturis A et resurrectio V 7 quadam Rp.c. ergo 0 est om. R 8 ad eum om. 0 9 cecidit V reparant et reformant R atque etiam v 10 restituent (u s. alt. e) R mali et boni 0 bonum et malum V 14 proficerimus ROV,Ca.c. 15 me­ dicinari v 17 lab.] ac add. V 18 tojlerant R quaerant OA quidam om. R 19 alienas causas propriis morbis pferunt v me*ro­ ribus C praeferunt (s. k perferunt) ll 24 aliquid om. R pro­ ferunt V )[*]( 4 )

26
industriam suam uitae huic, quam supra terras agimus, con­ ferre uideantur, et interdum uitae hominum pessimorum, quibus olim ex hoc mundo discedere commune fuerat bonum. [*]( 3 ) quod etiamsi bonorum uitae per haec consulunt, quantum illud est quod ex hoc confertur, cum id continuo ipsa uetustas aetatis ac senectutis absoluat! quid enim est quod unusquis­ que bonorum ex hac uita lucretur, cum certum sit quia nemo prudentium diligere id debeat quod omni pacto paulo post omissurus sit?

28. Nos uero, quibus periculum pro salute est animarum et quibus pro inmortalitate certamen est et uel de gloriae uel de poenae aeternitate contentio — e quibus alterum uirtus, alterum desidia praeparabit —, quantum oportet laboris studiique suscipere, quantum industriae uel uirtutis adhibere, nt curati uitiis, emendati moribus, proposito correcti possimus et transferre uitam nostram a praesentibus ad futura et [*]( 2 ) subicere ac subdere terram spiritui! sicut ergo non una medicinae species omnibus adhibetur, ita neque idem sermo conuenit uniuersis, non idem motus conpetit feminae et uiro uel seni ac iuueni, neque pauperi et diuiti, laetis ac tristibus, incommodis et uegetis, principibus et subiectis. sapientibus et inperitis, timidis et audacibus, iracundis et mitibus, profi­ cientibus et declinantibus.

29. Et ut adhuc interiora perquiram, non eadem con­ uenient his qui in coniugiis sunt et his qui liberi sunt a coniugali iugo. sed et inter ipsos rursum differentia est, eo- [*](10 cf. I Petr. 1, 9 )[*](1 terram v 3 discedere Cp.c. cornmuno R 4 consulunt per Jiaec Y 8 prudentum Cp.c.,v dilegere C 9 obniissurus (b ins.) R amissurus AVv 11 certafli R (a p.c., ut uidettir) 12 paenae 0 penae C e] ae Y 13 praeparauit OAV 14 uirtutes (i s. e) 0 uirium v 15 emendati (at in ras.) C propositi correpti r 18 medicina Ca.c. 19 competit 0 conuenit v 22 proficientibus et declinantibus om. R 25 in coniugio A 26 eoru R )

27
mm qui in desertis uitam ducunt et eorum qui com­ munem et cum ceteris mixtam habent conuersationem. et [*](2 ) rursum non eadem aptabuntur his qui rationabiles sunt in fide et perspicaces in scripturis et his qui sola simplicitate proficiunt, sed et his qui ex urbana conuersatione descendunt et illis qui ex agresti et rustica ueniunt; non eadem simplicibus et astutis, neque in negotiis positis et procul ab eis agenti­ bus ac quietis, neque his qui post plagas peccatorum conuersi sunt et his qui ante experientiam mali delegerunt bona. in [*](3 ) quibus singulis permulta habenda est differentia, quoniam quidem etiam motus ipsi eorum et concupiscentiae permultas inter se differentias gerunt. denique ex ipsa iterum corporali elementorum ratione considera: quamuis ex eisdem omnes subsistamus elementis, tamen uniuscuiusque corporis est quod- dam proprium temperamentum.

30. Et propter hoc non omnibus eadem medicamenta condu­ cunt, sed alius alio indiget uel medicamento uel cibo uel potu et singulis diuersa conueniunt. ita etiam animas diuersus ac uarie conpositus sermo curabit. et erunt mihi testes horum [*]( 2 ) illi ipsi qui passi sunt, quod alios quidem sermo solus emendat, alios exempla conuertunt, nonnulli stimulis inci­ tandi, alii frenis inhibendi sunt pro eo quod tardiores alii et pigri sunt ad opus bonum — qui utique conpetenter sermo­ num uerberibus excitantur —, alii uero feruente spiritu nimium concitati mensuram aequitatis excedunt, uelut cum generosus et feruidus pullus et iugi adhuc nouitatis inpatiens ultra definita metarum spatia cursu lasciuiore diffunditur; quos utique refrenans et reuocans ad statutas lineas mandatorum sermo melius temperabit.. [*]( 24 cf. Rom. 12, 11. Act. 18, 25 ) [*](4 perspicui et perspicaces v 5 urbana ex conuersatione v -uer­ satione—p. 29, 19 decli- om. A discendunt 0,Ca.c. 6 ueniunt om. Cv 12 intra R 13 elimentorum R considerata v liisdem (h s. l.) 0 14 elimentis R et (est s. et) R 15 proprium om. v curauit V 24 feruentes 0 26 pullus iugique v )

28

31. Multis laudari profuit, aliis uituperari, utraque tamen si in tempore proferantur, alioquin magis inportune prolata nocuerunt. alios consolatorius sermo correxit, alios increpatio, et aliis conuenit coram omnibus argui, aliis secretius commo- [*](2 ) neri. nonnulli etenim monita secretiora contemnunt, erube- scunt uero publicam notam; alii autem publice conuenti inpuden­ tiores fiunt secretae increpationis mysterium uenerantes et oboedientiam sui uelut quoddam munus honesto ac sedulo officio retribuentes.

32. Aliorum conuenit obseruari omnia diligentius et usque ad minimum discuti, eorum praecipue qui, dum mala sua arte quadam celare se putant, eriguntur aduersum ceteros et intlalltur; aliorum uero oportet nonnulla praeterire, ut uidentes tamquam non uidisse et audientes tamquam non audisse uideamur secundum prouerbii sententiam, uti ne ad contemptum ultimum ueniant per increpationem, qui fortassis erubescunt culpas extendere ac multiplicare, donec eas ignorari putant, audaces uero et praecipites efficiuntur, cum eis ultimum emendationis atque unicum remedium interrupta fuerit uere- [*](2 ) cundia. interdum etiam irasci debemus aliquibus non irati et contemnere aliquos sed non contemnentes et desperare non desperantes, quando quidem ita uniuscuiusque requiritingenium; alios uero curare lenitate debemus, alios humilitate, coniun­ gendo eis uidelicet nosmet ipsos et unam eandemque spei regulam pollicendo. et alios quidem uincere, ab aliis autem uinci interdum melius fuit; et aliorum quidem prosperitatem et potentiam, aliorum uero paupertatem et deiectionem conlau­ dare nonnumquam conuenit et amplecti.

33. Non enim, sicut uirtutis et ignauiae ordo se ac species habet, ut una semper in laude sit et alia semper in culpa, [*](13 cf. Matth. 13, 13 )[*]( 6 inpudicitiores (ci s. l.) R 7 secrete RO secreti Ca.c. 10 obseruareii 11 sua om. V 12 se om. C 14 non-tamqnam om. V 16 ultimum otn. V 21 disperare 0,Ca.c. 22 disperantes 0 ita om. V requi­ ret O 24 eademq: C 28 nonnumquam interdum V interdum R )

29
ita etiam nostrae disciplinae ordo deposcit, ut quod sanum et utile et commodum est id semper aeger recipiat animus — uerbi gratia uel acrius corripi uel lenius commoneri uel ex omnibus, quae supra commemorauimus, alteram semper eligere-, sed ab aliis quidem hoc, ab aliis autem quod contrarium est recipi potest, prout uel tempus uel res uel ipsa animorum aegritudo permittit. uerum uniuersa sermone distinguere et [*]( 2 ) explicare per singula, ita ut omnem medendi curam per ordinem describamus, inpossibile puto etiam his qui sapien- tiae ipsius meruerunt arcana cognoscere.

34. Quantum autem nobis per uerbum dei patefactum est et breuis experientia potuit inuenire, illud generali intentione obseruandum puto: ut sicut his, quibus per districtos in excelso funes incedere disciplina est, huc uel illuc declinare discrimen est et deuiare aliquantulum, quamuis illud peregi­ guum uideatur, interitus est, omnis autem eis in eo salus est, si contentam et directam incessus sui lineam teneant, ita et in his nostris actibus, in quamcumque quis partem quacum­ que ex causa declinauerit, siue id malitia siue etiam inperitia faciat, ultimi periculi res est. si uero et aliis praesit, non [*]( 2 ) sibi soli sed et ceteris aeterni causa efficietur interitus. igitur uia regia incedendum est et neque his quae a dextris sunt neque illis quae a sinistris sunt intendendum, sicut et prouerbialis ante sermo praemonuit. sufficiat ergo haec de [*]( 22 cf. Num. 21, 22 cf. Prou. 4, 27 ) [*]( 1 deposcit ordo V 3 acrius] alacrius OCv 7 uerum etiam V sermones R et om. R 9 discribamus 0 distribuamus Cv 10 ar­ chana BOv cognuscere C 12 inueniri Ca.c. 13 ad uerba quibus- disciplina est 0m2 in mg. glossam Scenobates gr adscripsit ut sicut pleonastice dictum pro ut uel sicut destrictos V 15 illud (d in ras.) C 16 eo (o in ras.) R quo (hoc s. quo m2) C hoc v 17 con­ tem.ta ex contempta. 0 directum Ca.c. 20 uelutin (ultimi s. l.tęĮųţįn m2) 0 21 soli om. R 22 qui 0 a] ad ROC 23 qui 0 a] ad R sicut..... et (sicut eras.) R 24 ante om. Cv de uitiis] diuitiis R deuitiis ex diuitiis Om2 )

30
uitiis nostris et passionibus memorasse et quid operis ad sui curam a bono pastore deposcant, ab eo scilicet, qui secundum scripturae sententiam scienter scit animas pecorum suorum et regit gregem secundum uerbum dominicum et disciplinam pastoralem. quam a uero pastore omnium suscepimus Christo.

35. Ipsam uero uerbi dei curam et doctrinae rationem quo­ modo explicare ualeam — ut ultimum dicam quod primum est et magnum —, quoniam quidem hodie, ut uideo, omnes [*]( 2 ) magistri sunt et omnes philosophantur? quod ego satis miror, si omnes hi, quos uideo in ecclesia ad faciendum sermonem in populo procedere, bene et recte norunt dare conseruis suis in tempore tritici mensuram et disponere sermones suos in iudicio ac ueritatem dogmatum nostrorum consequenter et rationabiliter explanare, quaecumque de mundis uel mundo philosophari oportet, quae de materia, quae de anima, quae de mente, quae de intellectualibus naturis siue bonis siue contrariis et, quod est maximum et quod constringit et continet ac conponit uniuersa, de prouidentia et de singulis, quae uel contra rationem accidere — humanam uidelicet — uel iuxta rationem uidentur.

36. 37. Sed et de primo nostro statu ac nouissima reforma­ tione, de praefigurationibus et ueritate, de utroque testamento, de aduentu Christi primo ac secundo, de incarnatione eius [*]( 3 cf. Prou. 27, 23 5 cf. Ioh. 10, 11. 14. Ezech. 34, 23 8 cf. Matth. 23, 10 11 cf. Luc. 12. 42 ) [*]( 1 ac sui cura C 2 a bono] abuno R deposcunt R deposcat OA V 3 scit] pascit (pa in mg. add.) R 4 reget OC dni cnin C domini v dei A 9 ergo C 10 hii ROCv 11 precedere (0 s. e) C 12 in ultima paginae linea Rml scripsit et disponere ser- addita in margine nota aliquid deest; postea addidit -mones suos in iudicio ac ueritate et spatio uacuo relicto omisit dogmatum nostrorum 13 ueritate OCv docmatum Cv et consequenter et R 14 quaecumque quide mundis uel ininundis (in s. l., is in ras.) R muudo] de mundo AV 15 animo Rp.c. 19 accedere OACVv ucl om. U 21 duo textus Gregoriani capitula in unum contraxit Rufinus; etiam hoc capitulum arte cohaeret cum antecedente, ex quo praedicatum prirni enuntiati supplendum est )

31
et passione ac resurrectione atque ascensione in caelos, de fine omnium, de iudicio, de retributione uel tristium uel bonorum, supra omnia uero et quod primum est, de beata et principium omnium tenente trinitate qualiter sentiendum sit. in quo et periculi summa consistit his qui ad inluminan- [*]( 2 ) dos ceteros praesunt, uti ne uel in unam subsistentiam ac personam sermone contracto tamquam deorum multitudinem uitans quis solas appellationes nominum putet et eundem patrem et filium et spiritum sanctum aestimans nominari ad Sabellii inpietatem ex huiuscemodi confusione ac permix­ tione declinet, ut, dum unum omnia nominari putat, nihil esse unumquemque designet, quoniam quidem desinet esse quod est, cum in alterutrum id, quod esse dicitur unius­ cuiusque, transfunditur — uel certe, quod absurdum est, conpo- situs nobis ex diuersis introducitur deus secundum illas uulgi fabulas, quibus ex diuersis formis unum animal adum­ bratur atque depingitur —, neque rursum intersecantes dei natu­ ram secundum Arrii uesaniam et intra Iudaicam paupertatem diuinitatis afluentiam concludentes, ut soli ingenito patri summam deitatis adscribant uelut metuentes ne corruptio nobis deitatis fieri uideatur, si deus pater sit ueri dei et aequalis sibi filii per naturam, neque tria deitatis initia sibi inuicem contraria proferant et diuersa, ut per multa principia rursum ad paganorum errores, unde discessum fuerat, redire uideantur.

38. Neque in tres substantias alienas a se inuicem et diuersas fas est dirimi deitatem secundum Arrium. oportet [*]( 1 et] ac OA ac] et OA 2 fide R de aZ#.] et A tribulatione R 4 tenenti Vp.c. et trin. V 5 periculum summum v 8 uitantes qui-plltent--estimantes-declinent-putant-designent v qui AC omnium A et om. OAV eum A 10 sabelii 0 sabelli V 11 unum om. V putet R 12 quidem si (si s. I.) 0 desinit Cv desiguet OA designat V 13 cum om. 0 15 introd.—diuersis om. 0 19 affluentiam Cp.c.,v soli R solo cet. v 23 contr.] aduersaria V 26 in tres] inter A 27 diuersas (aXXorpia?)] diuisas OACVv )

32
enim non ita putare se unumquemque deferre deo patri, ut ei auferat hoc ipsum quod pater est — cuius enim erit pater, si ab eo natura filii separatur et creaturis reliquis sociatur? non enim hoc est filium esse uel alienari a patre uel commi­ sceri ac refundi in patrem —, neque rursum tantum putare agere pro Christo, ut neque ipsi seruetur esse quod filius est; cuius enim erit filius, si non origo sua referatur ad patrem, ut sit ille qui genuit et iste sit qui est ex illo progenitus? [*]( 2 ) origo enim pater est non exigui alicuius et indigni, sed deitatis et bonitatis origo est, quae in filio et spiritu sancto intellegitur et sentitur, in illo uelut filio et uerbo, in hoc uelut spiritu ab ipso procedente. et ita necessarium est, ut et unum deum secundum ueritatem substantiae fatea­ mur et patrem ac filium et spiritum sanctum in sua quemque subsistere substantia sentiamus.

39. Haec plus fortasse quam tempus sinebat protraxerim uolens uel uitam uel sermonem uel intellectum demonstrare eius qui populis praeest, quo possit in utroque perfectus fieri habitaculum spiritus sancti, per quem solum deus et intellegitur et interpretatur et auditur. mundorum namque est mundum contingere et sanctorum est sancta cognoscere. [*]( 2 ) sciendumque illud iu primis est quod perdifficile negotium est in multitudine permixta atque diuersa, ubi et aetas et institutio uaria, de talibus disputantem et uelut multarum chordarum quandam citharam ferientem inuenire et proferre[*]( 11 cf. Ioli. 1,1 12 cf. Ioh. 15, 26 ) [*](1 differre Ca.c. 2 offerat 0 etenim V 3 creatoris (u s. 0) 0 4 filium esse R esse filium cet. v pr. nel om. V alinari Ca.c. 6 ipsis R illi v 9 non] nec v 14 ac] et Cv 15 substantia] subsistantia R subsistentia Y, om. A 18 quo] qui OA 19 feeri Ra.c. per quem solum (ip fxovw) RAV per quem solus OCv 20 et pr. om. v mundorum exp. C 22 difficile R perdeficile Ca.c. 23 et ante aetas om. A 24 uaria] add. est OA 25 cordarum (h s. add.) R cordarum V quamda (m in ras., da in mg.) R cytharam RAv chitharam (h post t s.) C )

33
aptum ad omnes praedicationis uerbum et ita uelut plectrum singulis admouere, ut nusquam sonus offendat auditum. triplici namque ex modo in ecclesia dicentium periculum pendet, ex sensu ex uerbo ex auditu, ut perfacile eueniat in uno saltim aliquo, si non in omnibus labi. aut enim minus inluminatus est [*]( 3 ) sensus aut ad explanandum defuit sermo sufnciens aut bene prolata crassior non recepit auditus; et ex uno quolibet horum casu fit in omnibus periculum ueritatis. et quidem in aliis quibusque studiis et doctrinis facile uel profertur sermo uel recipitur, in his uero nostris scholis ipsa auditorum expectatio dicturo periculum generat.

40. Tamquam enim de deo audituri et de summa om­ nium spe ac salute suscepturi uerbum quanto calidiores erga fidem fuerint, tanto adtentiores et scrupulosiores erga audiendum fient, ita ut, sicubi aliquid secus dicentis sermo sonuerit, non titubationem linguae putent, sed proditionem fidei pietatisque condemnent. et iudicant omnia non docentis ratione sed propriis sensibus, non his quos in ecclesia audiunt sed quos de domo secum deferunt conseruantes dogmata non quae rationabiliter didicerunt sed quae ex consuetudine non probabili tenuerunt. et hoc dico adhuc non ualde malorum [*]( 2 ) hominum uitium, qui, licet regulam non teneant ueritatis, tamen religiose haec pati uidentur et habere zelum dei sed non secundum scientiam et ideo fortassis uidebuntur non [*]( 19 cf. Act. 16, 4 23 Rom. 10, 2 ) [*]( 2 admoueri 0 offendit (a s. i) 0 3 ex om. OA pendit OCa.c. et ex sensu et ex uerbo et (et s. 1. C) ex auditu Cv 4 eueniunt V sal­ tem V,Cp.c.,v 7 prolatus V crassior] gratior (ti in ras.) R recipit 0 10 semno corr. in sermo R percipitur ex precipitur C scolis OACv sc.olis V 11 expectatio in mg. 0 12 et tamquam enim R 13 cali­ diores (&spp.6zspoi) OV callidiores RA,Cp.c.,v 17 pietatemque A con­ dempnent Cp.c. docentes OACv 18 rationem 0 19 dogmata* (m eras.) 0 20 pr. quae] q; (s. l. ue) C 21 probabili (b pr. ex p) C 23 hec tamen religiose pati uid. v relegiose OCa.c. et habere uidentur et habere zelum dei A ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 3 )

34
debere uehementius condemnari utpote nec multa uapulaturi tamquam ignorantes domini uoluntatem et idcirco non facien­ tes eam, aut qui fortassis etiam corrigi aliquando poterunt et emendari, quoniam religiosa mens quam cito offenditur tam prompte et facile curatur. si quis forte ei(s) sermo apte et conpetenter adhibitus cor pulsauerit, continuo sicut ignifer lapis pulsatus a simili ex ea quae sibi naturaliter inest lucis scintilla lampadas confestim ueritatis accendit.

41. De illis uero quid dicamus qui, dum iactantiae gloriam quaerunt et praeesse populis delectantur, iniquitatem in ex- celsum loquuntur, qui uelut Iannes quidam et Mambres non tam Moysi quam ueritati resistunt et aduersum sanam doctri- [*](2 ) nam commouent arma uerborum? tertium quoque genus est ex inperitia contra dicentium, quam utique inperitiam conse­ quenter insolentia comitatur; et omni uerbo, nisi si quod forte ipsi protulerint, hostiliter et insolenter occurrunt. a quibus secundum domini dictum porcorum more ueritatis margaritae pedibus conculcantur.