Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. sunt vobis cum plebe Dei; discedite longe
  2. et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
  3. praevius infernae perplexa per avia noctis!
  4. at nobis vitae Dominum quaerentibus unum
  5. lux iter est et clara dies et gratia simplex.
  6. spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris,
  7. ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
  8. nec currunt pariter capta et capienda voluptas.
  9. ultima legati defleta dolore querella est
  10. Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis
  11. virginibus castisque choris alimenta negentur,
  12. Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes,
  13. hinc ait et steriles frugescere rarius agros
  14. et tristem saevire famem, totumque per orbem
  15. mortales pallere inopes ac panis egenos,
  16. quae tanta extiterit praesenti tempore tamque
  17. v.2.p.80
  18. invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque
  19. moverit ira penu pro virginis ulciscendo,
  20. non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
  21. audio per Pharios Nilum discurrere campos