Contra Orationem Symmachia
Prudentius
Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).
- gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
- nec refert, cuius generis cuiusve figurae
- aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
- edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
- artificis quia Patris opus discrimine nullo
- influit in medium nec avaro munere currit,
- ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
- nec vitio utentum restrictum deficit aut se
- subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
- haud aliter solis radius, cum luminat omnes
- diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
- sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
- intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
- carceris et rimas et taetra foramina clausi
- stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
- sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
- regia gemmato laquearia fulva metallo.
- nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
- quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant,
- quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur