Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora
  2. subfusus rutilum frontis diadema retundit.
  3. obscuras video tibi circumferrier umbras
  4. caeruleasque animas atque idola nigra volare,
  5. censeo sublimem tollas super aëra vultum
  6. sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas,
  7. omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipse
  8. constituit, cuius nutu dominaris et orbi
  9. imperitas et cuncta potens mortalia calcas.
  10. non decet ut submissa oculos regina caducum
  11. contemplere solum maiestatemque requiras
  12. circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.
  13. non patiar veteres teneas ut me duce nugas,
  14. ut cariosorum venereris monstra deorum.
  15. si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu
  16. percussus tenui; mollis si brattea gypsum
  17. texerat, infido rarescit glutine sensim;
  18. si formam statuae lamnis conmisit aënis
  19. lima terens, aut in partem cava membra gravato
  20. pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam