Hamartigenia
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- audet secare numen insecabile.
- cadit perempta denegans unum Deum,
- Cain triumphat morte fratris halitus. 1
- Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,
- divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus
- non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
- insincera acies duo per divortia semper
- spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
- terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors
- dividuum regnare Deum super aethera credas.
- bina boni atque mali glomerat discrimina sordens
- hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
- non idcirco duos retinent caelestia reges
- quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
- exterior terrenus homo est, qui talia cernens
- conicit esse duo variarum numina rerum.
- dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim,
- et qui recta itidem condens induxerit, ambos
- autumat esse Deos natura dispare summos.
- quae tandem natura potest consistere duplex