Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. consistit medius; vocat hinc Deus, inde tyrannus
  2. ambiguum atque suis se motibus alternantem.
  3. accipe gestarum monumenta insignia rerum,
  4. praelusit quibus historia spectabile signum.
  5. Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum
  6. pignera cara domus properabat sede relicta
  7. nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam
  8. nimboso ignitus coelum subtexeret aër
  9. flagrantemque diem crepitans incenderet imber,
  10. angelus hanc hospes legem praescripserat ollis
  11. emissus virtute Dei sub imagine dupla,
  12. p.256
  13. omnis ut e portis iret domus atque in apertum
  14. dirigeret constans oculos, nec pone reflexo
  15. lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
  16. ‘nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est,
  17. ut semel e muris gressum promoverit, ore
  18. post tergum verso respectet funera rerum.’
  19. Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor
  20. mobilitate animi torsit muliebre retrorsus
  21. ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.