Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
  2. quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
  3. et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
  4. sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
  5. haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit,
  6. nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
  7. tunc etenim factam video, cum cordis amici
  8. intravit germana domum limique recentis
  9. hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
  10. illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis
  11. non est plena Dei, tanto moderamine missa
  12. p.182
  13. quanto flans voluit flandi servare tenorem.
  14. est inpossibile spectare profunda Sabaoth,
  15. sed speculum Deitatis homo est: in corpore discas
  16. rem non corpoream sollers interprete Christo
  17. qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat,
  18. perspice quam varios fundamus ab ore vapores,
  19. spiramus quotiens animae sufflabilis auras,
  20. nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat,
  21. rorantes nebulas udis de faucibus efflans;