Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.
  2. Nosco meum in Christo corpus consurgere. quid me
  3. desperare iubes? veniam quibus ille revenit
  4. calcata de morte viis: quod credimus, hoc est.
  5. et totus veniam; nec enim minor aut alius quam
  6. nunc sum restituar. vultus, vigor et color idem,
  7. qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue
  8. fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
  9. qui iubet ut redeam, non reddet debile quidquam;
  10. nam si debilitas redit, instauratio non est.
  11. quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
  12. quod truncavit edax senium populante veterno,
  13. omne revertenti reparata in membra redibit.
  14. debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri
  15. reddat curtum aliquid, quamvis iam curta vorarit
  16. corpora; debilitas tamen et violentia morbi
  17. virtus mortis erat: reddet quod particulatim
  18. sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis
  19. non redeat, si quid pleno de corpore desit,
  20. pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet