Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
  2. dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia,
  3. hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
  4. Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
  5. infulatus concinebat voce, chorda et tympano,
  6. spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
  7. facta nos et iam probata pangimus miracula,
  8. testis est orbis, nec ipsa terra quod vidit negat,
  9. comminus Deum docendis proditum mortalibus.
  10. corde natus 1 ex parentis ante mundi exordium,
  11. alpha et Q cognominatus, ipse fons et clausula
  12. omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
  13. ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt
  14. terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
  15. quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.
  16. corporis formam caduci, membra morti obnoxia
  17. induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
  18. merserat quem 2 lex profundo noxialis Tartaro.
  19. o beatus ortus ille, virgo cum puerpera
  20. edidit nostram salutem feta Sancto Spiritu,