Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. intrat pectora candidus pudica,
  2. quae templi vice consecrata rident
  3. postquam conbiberint Deum medullis.
  4. sed si quid vitii dolive nasci
  5. inter viscera iam dicata sensit,
  6. ceu spurcum refugit celer sacellum.
  7. taetrum flagrat enim vapore crasso
  8. horror conscius aestuante culpa,
  9. offensumque bonum niger repellit.
  10. nec solus pudor innocensve votum
  11. templum constituunt perenne Christo
  12. in cordis medii sinu ac recessu,
  13. sed ne crapula ferveat cavendum est,
  14. quae sedem fidei cibis refertam
  15. usque ad congeriem coartet intus.
  16. p.34
  17. parcis victibus expedita corda
  18. infusum melius Deum receptant;
  19. hic pastus .animae est saporque verus.
  20. sed nos tu gemino fovens paratu
  21. artus atque animas utroque pastu