Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. hoc odium vetus illud erat,
  2. hoc erat aspidis atque hominis
  3. digladiabile discidium,
  4. quod modo cernua femineis
  5. vipera proteritur pedibus.
  6. edere namque Deum merita
  7. omnia virgo venena domat;
  8. tractibus anguis inexplicitis
  9. virus inerme piger revomit,
  10. gramine concolor in viridi.
  11. quae feritas modo non trepidat
  12. territa de grege candidulo?
  13. inpavidas lupus inter oves
  14. tristis obambulat et rabidum
  15. sanguinis inmemor os cohibet.
  16. agnus enim vice mirifica
  17. ecce leonibus imperitat,
  18. exagitansque truces aquilas
  19. per vaga nubila perque Notos
  20. sidere lapsa columba fugat.