Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. fit caro vivida Sermo Patris,
  2. p.28
  3. numine quam rutilante gravis
  4. non thalamo, neque iure tori,
  5. nec genialibus inlecebris
  6. intemerata puella parit.
  7. hoc odium vetus illud erat,
  8. hoc erat aspidis atque hominis
  9. digladiabile discidium,
  10. quod modo cernua femineis
  11. vipera proteritur pedibus.
  12. edere namque Deum merita
  13. omnia virgo venena domat;
  14. tractibus anguis inexplicitis
  15. virus inerme piger revomit,
  16. gramine concolor in viridi.
  17. quae feritas modo non trepidat
  18. territa de grege candidulo?
  19. inpavidas lupus inter oves
  20. tristis obambulat et rabidum
  21. sanguinis inmemor os cohibet.