Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. erit tamen beatior,
  2. intemperans membrum cui
  3. luctando claudum et tabidum
  4. dies oborta invenerit.
  5. tandem facessat caecitas,
  6. quae nosmet in praeceps
  7. diu lapsos sinistris gressibus
  8. errore traxit devio.
  9. haec lux serenum conferat
  10. purosque nos praestet sibi;
  11. nihil loquamur subdolum,
  12. volvamus obscurum nihil.