Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- caelum nitescat laetius,
- gratetur et gaudens humus:
- scandit gradatim denuo
- iubar priores lineas.
- emerge, dulcis pusio,
- quem mater edit castitas,
- parens et expers coniugis,
- mediator et duplex genus.
- ex ore quamlibet Patris
- sis ortus et verbo editus,
- tamen paterno in pectore
- Sophia callebas prius,
- quae prompta caelum condidit,
- caelum diemque et cetera;
- virtute verbi effecta sunt
- haec cuncta, nam verbum Deus.
- sed ordinatis saeculis,
- rerumque digesto statu,
- fundator ipse et artifex
- permansit in Patris sinu,