Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- barbarus tortor latus omne carpsit,
- sanguis inpensus, lacerata membra,
- pectus abscisa patuit papilla
- corde sub ipso.
- iam minus mortis pretium peractae est,
- quae venenatos abolens dolores
- concitam membris tribuit quietem
- fine soporo.
- cruda te longum tenuit cicatrix
- et diu venis dolor haesit ardens,
- dum putrescentes tenuat medullas
- tabidus umor.
- invidus quamvis obitum supremum
- persecutoris gladius negarit,
- plena te, martyr, tamen ut peremptam,
- poena coronat,
- vidimus partem iecoris revulsam
- ungulis longe iacuisse pressis:
- mors habet pallens aliquid tuorum
- te quoque viva.