Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](Wirceb. fol. 118 ) \'Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt aduersus me\' et reliqua. Licet psalmi titulus gestorum ordinem teneat, cur Dauid sanctus animi a facie Abessalon fili declinauerit, nobis tamen caelestia opera dicentibus non rerum carnalium perscrutanda sunt, ut inuenta in secretum inquisitionis indagine inuenti praemia operis adsequamur, sicut scribtum est: quaerite, inquid, et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, et alibi: I omnia possibilia cre denti. Acta itaque per speciem per fidem colligere debemus et uisibilia opera inuisibili mentis indagare secreto. Omnia enim in figura gesta apostolus adseuerat et nostri typum anteacta monstrare, ut opus laboris per scientiam legis inluminet, quos ignorantia tenebris ante uelabat, ut apostoli ad Efesios [*]( 3 Ps. 3, 2. 1. 9 Matth. 7,7; Luc. 11,9. 10 Marc. 9,22. 11 cf. II. Cor. 5, 7. 13 I. Cor. 10, 6; cf. Prisco can. LXVIII et Bachiarii fid., Mig. 20, 1019 C. ) [*]( 4 Hilarius, prolog. in cantica quindecim grad., 2: In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse legimus, ut \'cum fugit Dauid a facie filii sui Abessalon\' etc.; — ibid., ad psalm. eXIT, 1: Propheticus sermo licet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eandem quae communi sensui adiacet significantiam continet. Namque quamuis, prout possemus intellegere, rerum caelestium enuntiationem temptarit, uirtutem tamen significantiae suae moderata licet uerborum electione seruauit. ) [*]( 2 Uid. subscriptionem tractatus septimi 3 uerba bomINE-IN SURQUR tres uersus complentia rubro colore exarata sunt 4 INSUR QUr\'qUNT, syll. QUR nigra lin. del. \'EtREP, in marg. 7 p€R SCRUTANbA6 15 EffESJOS, prior p linea et puncto del. )

87
dictum est: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; ut fili lucis ambulate. Agere ergo nos oportet excubias,