Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

si Christum omnium scimus esse principium et hominem Christi agnoscamus habitaculum, dignum tali habitatori domicilium praeparemus quod [*]( 7 Ps. 1, 1. 13 quis enim etc.] unde haec desumpta sint, erui non potuit. 14 I. Tim. 1, 9. 16 cf. Es. 44, 22. ) [*]( 2 Uid. subscript. tract. sexti; frequens est apud Hilarium haec inscriptio: \'tractatus psalmi\' etc. 3 uerba bAUlb — €RUblTIO?MIS€t\' tres complentia uersus rubro colore exarata sunt 4 uersus incipit a OISSOl, UBll, lS, deficiente syllaba IN, cf.60,6 11 fUITUItT6ITA, t (in tE) expunctum 12 TITUIUS] cogites de TITUllS, cf. 26, 6 13 lJOCJtum] cf. Roensch, It. et Uulg.2 p. 521 16 peRSUAblT] cf. supra 30, 18 18 AQ\'fMOSCA(T)US] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 51. 320 )

83
non ambitionis saecularis error inclinet aut concupiscentia deprauet aut auaritia decoloret, sed quod perennis uitae splendore ditatum et Christi dei templum et legis testamentum et saluatoris dignum inuenietur habitaculum dicente Paulo: templum dei estis et deus habitat in uobis, et alibi: scitote quia, si I quis uiolauerit templum dei quod estis uos, disperdet illum deus. Quod intellegentes scimus quoniam templum dei sumus et deus habitat in nobis; maior metus criminis est et euidentior poena peccati eundem cotidianum testem habere quem iudicem illique debere mortem quem uitae intellegimus auctorem. Omnes enim corpus Christi sumus et membra ex parte; nam quod renascimur in salutem, misericordiae est, non naturae,