De Visitatione Nepotuli Sui

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888

  1. quo saepe ignaros spes dinumerata fefellit,
  2. auxiliis orantis adest. nec clauditur ullis
  3. gratia uera locis nec uires terminus artat,
  4. quas deus adcumulat. propter curatio tangit,
  5. J35 qua saluator adest. tam longe abiuncta sepulchro
  6. cellula suscepit, quod mens adtenta poposcit,
  7. atque ipso ingressa est quo credita gratia puncto.
  8. ille aeger letumque pauens uxoris amatae
  9. fit medicus suadetque fidem mittendo salutem,
  10. poscit et ille torus, quidquid persenserat iste.
  11. est certamen opem retinere et quaerere partem.
  12. hic possessa timet dimittere, at illa probatis
  13. se quoque saluari festinat credula signis.
  14. si + dure inque uices ambo optant, ambo retentant,
  15. atque haerens uni pietas succurrit utrique.
  16. grates, sancte, tibi, dum spiritus hos regit artus,
  17. mens et lingua canet. nunc respice cetera clemens
  18. membra domus, celeris reuehens fomenta salutis,
  19. et tibi commissam propior solare senectam,
  20. optata indulgens propere uel praestita seruans.