De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Perpetuus, domini non solum nomine cultor
- et praegressa pii sectans exempla magistri.
- hanc cum uellet opem ueneratus ferre saluti
- expertumque bonum cunctis adhibere medellis,
- abrasus propere benedicto e marmore puluis
- admixtus sancto uires duplicauit oliuo,
- ut sic resperso uirtus geminata liquori
- augeret contacta fidem, sociata salutem.
- uerum ubi uel modicam sensit uicinia micam,
- gratia contactum uelox suspendit oliuum
- et tumor exundans efferbuit. auxit abundans
- copia, quod coram prolato munere creuit.
- celsior ore suo diffusio claustra rigauit.
- et tamen exundans non fecit gratia damnum,
- et subiecta fluens et semper plena repletis.
- non maculat umquam madidas haec gloria uestes:
- maiorem haec retinent inspecta Siloa nitorem,
- quae tantum testantur opus. non abluat ullus,
- quae uirtus tanto indicio perscripta notauit.
- Nec clausa est laus ista loco: sectata fideles