De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- gaudia confestim miseri uotiua capessunt
- et uix tam trepidi credunt, quae credere malunt.
- mutatur rursum facies meliore sereno
- et noua perspicui rapiunt miracula uultus.
- Attamen haut longa hoc meritum seruauit honestas.
- qui nunc adsiduis onerabant limina uotis,
- spondentes celerem post praemia tanta recursum,
- atque inopum sumptum mox largitione leuandum,
- munifice quos sanctus alit uestitque sacerdos,
- consuetam deuotus opem dum praestat egenis
- expensisque suis ditescit prompta uoluntas,
- anguis ut antiqui dirum rapuere uenenum
- atque idem serpens, qui quondam suaserat Euam,
- hos quoque consilii similis liuore coegit
- neclectam calcare fidem, tum praua uoluntas
- consiliis addicta malis diuersa uolentum
- paruit infelix foeda ad mendacia uerbis,
- inmemor inspecti penitusque oblita fauoris.
- idolicos petiit uesano pectore ritus,
- dispositum mutauit iter uegetamque puellam