De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- quo magis artificis studium rationis egentes
- attonitis stupuere animis. sic stulta pudende
- religio inualuit, uenerans pro numine solum
- ingenium geniumque dei de nomine fabri.
- hanc igitur sanctus subuerti iusserat aedem
- Martinus. neclecta diu mandata fideli
- presbytero exprobrat. tamen ille haec iussa modeste
- expleri potuisse negat. satis ardua fessis
- haec monachis paucisque dei docet esse ministris,
- quae uix collectae- uacuato rure cateruae
- aut desudantes possent explere cohortes.
- his patuit penitus iusta excusatio uerbis. [*]( 528-581] Sulp. Sev. Dial. III, 8, 4—7. 535] cf. IIII, 222. 542] cf. III, 125. )[*]( 528 iam v quicquid SV extruaerat eror P 530 aut PV cod. Iureti haud S longe PSV cod. lureti 531 castris P1 532 nunc de Prato ad Sev. Dial. III, 8, 4: tunc PSVv famulus SV ministri 8 533 ambitiae P spriscum proior P 534 mensi P oporis F1 535 uecoris F1 coetis P 536 comnum PV cod. Iureti 538 connexis V saxus P 539 nec celsum SV opus nec 8 neu rima Wopkens 540 admotus PF eompago 8 541 quae 81 542 annis S pudendae PF 545 taedem P 546 neglecta S nec lata cod. Iureti 547 presbitero P modestae P 548 explere F - 549 monaehiis P 550 collictae P 552 admiratio S )
- nec spes est infracta tamen. non ille uocandis
- uota parat populis nec toto ex orbe coactas
- Ambatiae ad uicum properat deducere turmas.
- auxilium caeleste uocat. spes omnis in illo est,
- qui caelum terramque regit, cui militat aer
- et permansurum seruant elementa pauorem.
- rursum igitur saetosi habitus stimulisque reclinem
- consueti penetrare cutem, conexa rebelli
127