De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- pro tanti mercede operis uenerabile munus
- micarum fragmenta legens, quibus esca fidei
- esuriem sanctam tactu pretiosa repleret.
- o felix, uirtute tua regalibus istas
- anteferens gazas opibus, seruire beato
- malens quam toto penitus praecellere mundo,
- ad famulae nomen referens regnantis honorem.
- non tibi sidereis radiantia tempora gemmis
- mutauere animum rutilisque rigentia filis
- serica contextoque aurum pretiosius ostro.
- aequasti merito tantae, regina, fidei
- illam, quae similis solii sublimis honore
- uenit ab extremis Salomonem agnoscere terris,
- in se quod tenuit longe progressa petiuit.
- cordis opes profers uerbi sapientis amore,
- auditu captans, docili quod mente retentes.
- talis subiecti calcasti obstacula mundi,
- femina priscorum titulis aequata uirorum. [*]( 3771 cf. Fortnnat. Y. M. III, 258. 3841 cf. I, 91. 392] cf. III Reg. 10. )[*]( 373 distitit PF1 credere crebras V1 374 fletos PF1 37G limfasque P lymphasque S 378 in conspicuis S: inpicuis PV in impicuis cod. Iureti in perspicuis v 379 quanquam Iuretiis officiis v 380 scandi P 385 anteferans P1 3SG mallens PVv 387 honore P 389 animu P 390 praetiosius V1 391 aequarti P 392 simili lYopkens 393 solomonem P 394-39G transposui 394 om. v credis F1 395 retentes scripsi: retentas S retentans PYv 397 talia v calcati v 398 semina PF cod. Iureti )
- nam saepe inuictos multo in certamine reges
- sola iugum renuens funesta superbia uicit.
97