De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- ne saepe obstructas pulsaret questibus aures,
- arceri foribus sanctum iubet. ille repulsus
- deserit infensi penetralia turbida regis,
- malens aeterni pulsare ad limina Christi
- atque illam penetrare aulam, quae regibus ipsis
- ius tribuit, certis concludens tempora metis,
- adstringens ualidis licet ora rigentia frenis.
- ergo ad consuetum remeat mens tota rigorem,
- adfligens tenuem defesso in corpore carnem,
- exesam stimulans saetoso tegmine pellem,
- ieiunando diem ducens, uigilando tenebras,
- continuo et fletu conectens tempus utrumque.
- ac si quando breui cessissent lumina somno,
- nuda humus ad tenuem sat erat subiecta soporem,
- donec maestitiam sancti miseratus alumni
- Christus ad adflictum solacia misit amicum
- alloquio delata pio. nam lapsus ab alto
- angelus haec domini mandati uerba profatur: [*]( 299] cf. 4G. 300J cf. II, 457 sq. 310] cf. Fortunat. V. M. III, 218. cum )[*]( 298 quaem 81 • sepe cum V (corr. m. 2) 299 alligans P 300 tum S praecantis V1 ..302 iubet ex ilibet S 303 deserit et P desseret V infessi PV cod. Iureti penetrar a P 304 mallens PVv 306 mentis 171 307 hora P 308 rigorem P: uigorem SYzv uogorem F1 309 te**nuem V 310 stimulas S setoso S 314 satarat P saporem p. 315 denec P mestitiam V moestini tiam S - alumen P cod. Iureti alument S miseratu salumen V 316 add P afflictum S afflictom V solatia PSV1 317 delata (at in ras. m. 2) V labsus V 318 mandantis Iuretus mandatu Barth (Útnge angelus domini) profator PV1 )
- \'perge age et obstructam penetres securus ad aulam.
- nil septum est miserante deo. cui regia caeli
94