De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Pergebat sanctus benedicti ad limina templi,
- ut solita aeterno ferret mysteria Christo.
- ecce autem tremulus glaciali frigore pauper,.
- conlidens miseros nutanti uertice dentes
- admotasque manus malis pallentibus aptans,
- captabat tenuem flatu adspirante teporem.
- durabat crebros concrescens stiria fletus. -
- uox quoque non totis resonans lacrimabile uerbis,
- flebilibus praecisa sonis gemituque locuta,
- signabat totam causa clamante querellam.
- haec quamuis durum mollissent forte rigorem:
- nedum Martini pietas iam nota ualeret
- dissimulare istam miseri plangentis erumnam.
- protinus adstanti diacono, quem more priorum
- antistes sanctae custodem legerat arcae,
- imperat, ut domini sumptu nummisque coemptam [*]( 14] cf. III, 3. 21—91] Sulp. Sev. Dial. II, 1—2,2. 23] cf. I, 63. 24] cf. II, 591. 592. )[*]( 12 nil] pro nihil P nihil V1 13 porgemus Gronov: purgemus ItPSVv pugnis S libris v 15 implicito S 16 quae r celsa* (s cms.) R cella P1 sueuit S: uenit R saeuit PV 17 uiles Ripv uirgultas electi P1 18 malis SV2: mallis HPV1 malles v succcndcre P 19 amotis P1 nemoris III 20 inrumpere PV irrumpere cod. Iureti fructectum V 21 ad] da P 23 tremolus P 24 nutanto F1 25 atmotasque P admotusque V1 27 flatus Iuretus r 28 toties v 29 fleuilibus V 30 causam R2P querilla R quaerillam P querillam V1 querelam <S\'Fυ 31 molissent P 32 neidum P mota v 33 plangentes RIP *erumnam (a eras.) R 34 quem] q; III 35 antestis MPV 36 sumtu Jtl )
- aptaret properans algenti in corpore uestem.
- ergo haec, quae fieri uoluit, quasi facta reliquit,
- exim secretae penetrans habitacula cellae,
- quae progressurum sacra ad mysteria sanctum
83