De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- oratus totiens spreta ad conuiuia regis.
- ille etenim fastus temnens et facta reuoluens
- eius se penitus renuebat iungere mensae,
- cuius criminibus sanctam conectere mentem
- adsensu saltim tenui nefas esse putabat,
- obiectans caedem dominorum et sanguine partum
- imperium, mortem regis regnumque tyranni.
- sed cum continuis precibus pia corda fatigans
- dilueret culpas, obiecta et crimina purgans
- diceret inpositum sibimet terrore iubentum
- imperii regimen, nefas esse ut mole prematur
- inuidiae ferro atque armis extorta potestas, [*]( 28 uilescere, ui in ras. B uiliscer P uiliscere V coepit] suerat S, qui uers. 29 omisit 29 dedita (a in ras.) P debita A blandiciis Pvł **suerat R 30 foeda 11: foeta PS cod. Iureti fata VA 32 inter] in V 33 foco S\' 34 trapida V1 oppressit IISVA neuo P 35 humilem xpo V2 celsam Rv: celsa PSVA cod. Iureti fastigia Sr: an fastidia JRPVA cod. Iureti 36 conster (an add, m. 2) V praecibus BlVx 38 obtantis ItP 39 mollire Woplens praecatu PVl 40 aggressa S sera A 41 iratus A 42 faustus PVA cod. Iureti temens P timens V trepidans A 43 saepe nitus V penitus RI rennuebat PV1 44 crimenibus P1 45 adcensu lll assensu A saltim] latum S 48 precibus P 50 impositum SA iuuentum VA 51 praematur P 52 adque RI exorta R exerta S )
- ambitione uacans: nec sane parua fauoris
- signa sui tanto dominum misisse triumpho,
- nec quemquam quamuis tepidae paruaeque fidei
- ignorare hominem belli momenta gerendi
- in nutu pendere dei: manifestius autem,
- si mage confisum numero, uirtute uirisque
- inferior uincat, uicisse hunc iudice Christo:
- nec sane quicquam se uel post bella cruentum
65