De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- indutum niueae donabit uellere uestis.
- haec uestris cum dona oculis manifesta patebunt,
- saltim, si dictis dubitatis credere, uisis
- credite et aspectum faciles laudate fauorem\'.
- tum uero ad tantum uigil expectatio monstrum,
- quorsum praedictae nouitatis pergeret ordo.
- ecce autem mediae iam ferme tempore noctis,
- quo diuisa diem non longe aspectat utrumque,
- proxima uenturo nec multum amota relicto,
- concussa intremuit tellus, fragor undique uastus
- horrendum intonuit, tenebris ei; tetrior ignis
- lampade terribili mentita et luce micauit.
- terrentur uisu subito trepidantia corda.
- protinus ergo alacer successuque acrior ipso,
- quo sic praedictae fraudis processerat ordo,
- tangendum cuidam uellus dedit atque uidendum.
- qui citus acciuit reliquos, ne falleret unum
- conpositi noua forma doli. stupuere uocati
- comminus insignem candore et murice uestem
- textaque sollicitis blande cedentia dextris,