De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- obruit aduersam uerborum fulmine partem.
- namque idem uersus laudantum uota probauit
- atque obsistentum liuentia corda repressit.
- nec minor inde labor monachi, quia gloria creuit
- iure sacerdotis. factis facienda docentur:
- exempli mage suadet opus quam gratia uerbi.
- sic illi adtrito uilissima uestis amictu,
- sic humilis sancti pretiosa modestia cordis,
- sic manet adsiduae felix sententia uitae.
- Primum igitur coniuncta sacris altaribus illi
- cella fuit. mox, ut populos uitare frequentes
- posset ab adsiduis secreta oratio turbis,
- milibus egressus discessit ab urbe duobus.
- nec nocuit cellae uicinia tanta remotae:
- secretum hospitium monacho, uia parua magistro,
- doctori uicina domus, longinqua uacanti.
- hinc naturalis praecisi margine saxi
- ambierat modico rupis curuata recessu,
- hinc Liger inflexis paruo sinuamine ripis
- sepserat inclusam praetento gurgite terram,