De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- seruabat clausum iugis custodia seruum.
- sed renuit sanctus limen calcare profani
- nec uult idolicis iustus succedere tignis,
- discernens templi faetorem chrismate Christi.
- ille autem sanctis genibus uiolenter inhaerens
- spondet sanato se credere uelle ministro,
- quidquid tradiderit tanti doctrina magistri.
- tum demum motus tam iusta uoce rogantis
- intulit optatos saluanda ad limina gressus,
- atque eadem domino auxilium tam iusta precanti,
- quae seruo, medicina tulit. gratantur uterque, ,
- ille fide accepta gaudens, hic mente recepta.
- confestimque nouum post haec miracula factum
- attonitam erexit tanta ad praeconia plebem.
- Nam forte ingrediens uicini limina tecti
- exclamat tetram foribus se cernere in ipsis
- horribilem et uisu furiosi daemonis umbram.
- nec mora continuo coepit iam proditus hostis
- arrepto saeuire coco, miscere tumultu
- interiora domus penetralia, frendere malis,