De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- infirmis, gressum claudis et lumina caecis.
- nam certe nullum tanti uiolentia morbi
- obruerat, quin uotiuae fomenta salutis
- rettulerit, uiso gaudens reualescere sancto.
- quod uel praesenti poterit clarescere facto.
- quondam Treuericis in moenibus innuba uirgo
- tabuerat consumpta graui paralytica morbo,
- atque omni motu torpentia membra carebant
- officiis priuata suis. iam carne relicta
- spirabat tenuis frigenti in pectore flatus.
- pallebant pauidi uicina morte propinqui
- arentesque artus lacrimarum fonte rigabant,
- tristis et obsequii maestum contraxerat agmen
- exequiis praebendus honor: cum murmura flentum
- concitus inrumpit reserato nuntius ore,
- Martinum uenisse ferens, cui prona facultas
- optatam sanctis precibus praestare medellam.
- quae uox ut maestas uenit genitoris ad aures,
- aduolat exanimis genibusque aduoluitur, orans
- auxilium, et largo spargit uestigia fletu,