De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- aduersae penitus remouens molimina partis.
- interea armatos propter consistere cernit
- angelico fulgore uiros, nec tarda patescit
- agnitio: adsueti prompta est fiducia uultus,
- insuper et uerbis ueniendi causa docetur,
- ne trepidet, ne uim timeat neue arma pauescat,
- praesentem agnoscens per talia signa fauorem:
- quaelibet opposito consurgat turba tumultu,
- auxilium satis esse dei, qui protinus omnes
- debellare queat uerbi uirtute cateruas:
- se simul auxilium ferre et mandata referre.
- acrior ergo animus penitus uirtute recepta,
- sufficere ad bellum credens haec arma duorum,
- ad coeptum reualescit opus, mediasque cateruas
- inrupit trepido constantia reddita cordi.
- funditus euersis sternuntur templa ruinis:
- excipiunt totas simulacra iacentia moles
- fractaque deiectis succumbunt idola tectis.
- inuoluit mixtus pariter simul omnia puluis, [*]( 377] cf. Fortunat. C. VI, 5, 123. 388] cf. Alc. Anit. V, 555. tu )[*](371 contextus aetis li contex Stetis (a eras.) P setis S 372 assidno PS menbra S 373 terreret ElP 374 extantes scripsi: extantis RP cod. Iureti ex tantis stimulis S extentis stimulis v 376 per- ducens S 381 paenitus _Z?P 384 adsuetis prumpta P 386 nec... nec R 388 tumultum P 391 hoc Barth uersnum ordinem ita mufauit Woplcens 390. 392. 393. 391. 394: cui adstipulandumputaui 393 paenitus P 394 ceptum PS 395 inrumpit Brandes . 398 deictis P )[*]( XVI. Poet. clirist. min. pars i. )[*]( 4 )
- tigna, aras, statuas, caementum, saxa, metallum.
50