De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- ostendens breuibus praeconia maxima signis.
- forte fuit iuxta tumulus, quem saepe colentum
- uana superstitio falso decepta sacrarat
- martyrio, celebrem dependens semper honorem.
- quin et praegressi uenerandum altare dicarant
- ante sacerdotes, magis ut fundata maneret
- religio, adiecto cultu firmata sacrorum.
- sed postquam inpositas Martinus sumpsit habenas
- commissae et plebis moderamina sancta recepit,
- protinus inquirit nomen titulosque colendi
- martyris, et quonam tam clarae stemmata palmae
- tempore uel quali sub iudice promeruisset.
- uerum ubi nulla patet quae possit prodere uerum
- historia atque omnis renuit hoc scire uetustas,
- detrectat dubiis tam grandia credere uerbis
- nec satis est fidei mendacis fabula uulgi.
- ergo placet dubiis sine testis pondere rebus
- a domino consulta peti, cui subdita semper
- tempora transcursis adstant praesentia saeclis. [*]( 156-227] Sulp. Sev. V. M. 11. )[*]( 158 ut Barth quanquam B- rectae Sv titulus V A uirtutes JRl 159 facti sit scripsi cf. S5: factis id JIVSVA cod. Iureti sat eis sit Brandes gerendum S: gerendam PVA cod. Iureti v regenda R gerenda Brandes 160 e] a s. I. Ji tamgam V1 161 om. VA 162 colendum S 165 dicarent F1 166 ante sacerdotes ...... 632 signacula labris desunt in VA 168 abenas R 169 commisae P mederamina R1 170 protenus P inquiret RP 171 quoniam P clare R stemata S 172 tempori Bl 174 adque BlP rennuit P hoc om. R 176 uulgi PS: niundi R (nec auctoritatem suam uulgo adcommodans Sulp. Sev. 11,3) 177 dubius 81 si non testes P teste spondere R 179 temporea P transcursi Sv constat S sedis P saecli Sv )
- ad tumulum properat paucis comitatus, ut illis
42