De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nec traherent pronos praerupta et concaua lapsus.
- ac dum nubiferas propere transcenderet Alpes,
- saeuorum insidiis exceptus forte latronum
- instantes gladios manibus post terga reuinctis -
- risit et inmoto tempsit discrimina uultu.
- quin etiam, ut tanti recolam miracula facti,
- custodem fertur monitis seruasse salutis,
- uerior hic custos animi, quam corporis ille.
- alter enim nec membra suae dicionis habebat,
- alter et auersae uinxit penetralia, mentis.
- sed tamen ambo uiam scite docuere sequendam:
- aggeris hic monstrauit iter didicitque salutis.
- Ergo iter inceptum peragit patriaeque propinquat,
- Hesperia ingressus transcursis Alpibus arua. •
- hic rursum iugis sanctis conatibus hostis
- humanam speciem mentito corpore fingens
- obuius aduerso sese obtulit, ausus ab ipso
- quaerere quo tendat quidue haec properatio poscat.
- ille sub haec: \'mihi sola uia et dux Christus: in illo
- effectus noti est, a quo donata uoluntas.\'