Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. uix impleta aeui quinta trieteride nostri.
  2. consternata autem pro me pietate parentum,
  3. quippe quibus potior uisa est curatio nostri
  4. corporis inualidi quam doctae instructio linguae,
  5. primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugis
  6. laetitia atque animo grata omnia prospicerentur;
  7. quae pater in tantum studuit per se ipse parare,
  8. deposito ut nuper uenandi attentius usu —
  9. causa equidem sola studiorum quippe meorum,
  10. neue his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens,
  11. neu sine me placitis umquam solus frueretur —
  12. me propter rursus cura maiore resumens
  13. eiusdem ludi cuncta instrumenta nouaret,
  14. ex quibus optatam possem captare salutem.
  15. [*]( 113] Auson. Praef. II, 13 set redeo ad seriem. 116] Uerg. Aen. XI, 228 tantorum inpensis operum.. 118] Uerg. Aen. V, 232 sq. et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces. 131] Uerg. Ecl. X, 48 me sine sola uides. )[*]( 110 ullam B m. 3 in mg. in te um 112 dinino P 113 decursa quae B 115 mihi iam mecum Barth fort. iamiam mihi cf. proleg. p. 277 n. 116 Bs in mg. sis 117 latio quae BP 118 cepissemque] ss in ras. B2 forsan* (n ex m) B 120 placidos P 122 cf. ce ce proleg. p. 277 n. 126 prospirentur (i ex e) Bl 130 neue hi sufficera B m. 3 in mg. his offi ne ue hi sufficeret P neue mihi officeret Barth ne mihi o. Leipziger 133 ludi** (ci eras.) B 134 posse B1 e m. 2 )
    297
  16. quae protracta diu longi per tempora morbi
  17. inuexere mihi iugem iam deinde legendi
  18. desidiam, officeret durans quae postea sano
  19. succedente nouo mundi fallacis amore
  20. et tenero nimium affectu cedente parentum,
  21. sufficeret quibus ex nostra gaudere salute.