Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium uiderer adiungere, pauculas de paucissimis quas pueruli uespere inferunt ficedulas misi. quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam uersiculis uerba subtexui quasi uero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana uideatur paucitas nec odiosa garrulitas.

    I. DOMINO MERITO SVSPICIENDO GESTIDIO PAVUNVS.
  1. Sume igitur pastas dumoso in rure uolucres,
  2. quas latitans filicis sub tegmine callidus auceps,
  3. dum simili mentitur aues fallitque susurro,
  4. agmina uiscatis suspendit credula uirgis.
  5. tunc referens tenuem non paruo munere praedam.
  6. [*](V. — Incipiunt epistulae gfci paulini V 3 habundanti V 5 aput V aliqui od(cмI m. 3) V 7 a tficedulas (eorr. m. 8) V 8 quu V 9 uerum coni. Barthius 11 facis Vin. uideantur V1 tu. 1 duoso (8 m. 2) V in rare V; in mg. in rore et man. saec. XVl in fume 5 praedam V )[*]( XXX. Panlini Nol. carmina. )[*]( i )
    2
  7. digerit aucupium tabulis; et primus opimis
  8. ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae.
  9. ut minus offendat macies, praelata saginae
  10. gratia praeuentos pingui iuuat alite uisus.