Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. omnia quae dudum uariis elementa figuris
  2. credimus audimus tangimus aspicimus,
  3. lata mari, terris grauia, splendentia caelo,
  4. aere mobilia, tristia nocte nigra,
  5. frondosis insel\'ta iugis, sidentia planis,
  6. consita uinetis, omnibus apta satis,
  7. inuia desertis, concreta frigore pigro,
  8. [*]( 76 quod utile interim dato (t. e. dum mihi interim detur quod salubre est) cod., caro (UtI carne) interim terrae data coni. Lebrun 77 neu eod., ne Lebrim III. T. — S. Paulini episcopi Nolani carmen I ad Deum post conuersionem et baptismum suum inscr. Ang. Mai, inscr. om. T 13 ille scripsi, illi T 15 paretque Mai, patetque T )
    351
  9. ignea sideribus, uiuida fluminibus,
  10. ut primum placuit, uerbi uirtute creasti;
  11. quodque aliis facere est, hoc tibi uelle sat est.
  12. nil rerum natura parit non iussa, tibique,
  13. principio, debent omnia principium:
  14. officium praebens obscuris luna tenebris
  15. et iussus claro sol radiare die,
  16. saecula saeclorum, menses dies annus et horae,
  17. quodue agimus cuncto tempore quoue agimus,
  18. angelicus populus, patriarchae et turba piorum,
  19. quam caelo asciuit religiosa fides,