Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. fluit omne quod tenemus
  2. neque fluxa habent recursum,
  3. cupidas uagasque mentes
  4. specie trahunt inani.
  5. ubi nunc imago rerum est?
  6. ubi sunt opes potentum,
  7. quibus occupare captas
  8. animas fuit uoluptas?
  9. Qui centum quondam terram uertebat aratris,
  10. aestuat, ut geminos possit habere boues.
  11. uectus magnificas carpentis saepe per urbes
  12. rus uacuum fessis aeger adit pedibus.
  13. ille decem celsis sulcans maria ante carinis
  14. nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.
  15. non idem status est agris, non urbibus ullis
  16. omniaque in finem praecipitata ruunt.
  17. ferro peste fame uinclis algore calore,
  18. mille modis miseros mors rapit una homines.
  19. undique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
  20. [*](I. aT. — Versus prosperi ad coniugem suam x, incipit tetrametron a •i. decn- -I. aacremui 4 dicemus r, dicemus a 9 fluit a, fugit T 11 cupidasque ax uagas- I • que Prosp., uanas a, uana T 13 mago T 19 netus a magnificas ClT, magnificis Prosp. 23 est om. T 24 fine T 27 fremunt] fremunt cunctos a, sed cunctos exp. m. 2 omnis T arma ex armis a m. 2 )
    345
  21. incumbunt reges regibus innumeris.