Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ubi nunc imago rerum est?
  2. ubi sunt opes potentum,
  3. quibus occupare captas
  4. animas fuit uoluptas?
  5. Qui centum quondam terram uertebat aratris,
  6. aestuat, ut geminos possit habere boues.
  7. uectus magnificas carpentis saepe per urbes
  8. rus uacuum fessis aeger adit pedibus.
  9. ille decem celsis sulcans maria ante carinis
  10. nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.
  11. non idem status est agris, non urbibus ullis
  12. omniaque in finem praecipitata ruunt.