Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. in nobis nihil audemus, sed fidimus in te,
  2. quos pugnare iubes et superare facis.
  3. spes igitur mea sola deus, quem credere uita est,
  4. qui patriae ciuem me dedit alterius.
  5. sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum
  6. sub Christi sacris aduena miles eo,
  7. nec dubius me iure breui terrena tenere
  8. sic utar propriis, ceu mea non mea sint.
  9. non mirabor opes, nullos sectabor honores,
  10. pauperiem Christo diuite non metuam.
  11. qua stetero aduersis, hac utar mente secundis;
  12. nec mala me uincent nec bona me capient.
  13. semper agam grates Christo, dabo semper honorem,
  14. laus domini semper uiuet in ore meo.
  15. tu modo, fida comes, mecum isti accingere pugnae,
  16. quam deus infirmo praebuit auxilium.
  17. sollicita elatum cohibe, solare dolentem;
  18. exemplum uitae simus uterque piae.
  19. [*]( n 88 et om. Ix ad secum r 89 cusem (n m. 2) a 90 erit quod a 8. I. m. 2 separat I" 91 manu I" s. I. tortor] legi non potest in T kb 92 effugient] legi non potest nisi gent in I" 95 scindere a 97 exsilium] mandus add. r, mundus add. a est a a. I m. 2 98 fit in sit corr. I" 100 tuque (que in roa. m. 2) a pati] peti r 101 nichil ex xP$a m. 2 103 mea sola a 8. I. 104 patre (ut uidettw) I" 105 transcendere I" 106 milies r eo a a. l. 110 metuam in metuo corr. o m. 2 111 qua] legi non potest in Ix hac] ac T 114 ore] *ore (h cros.) a 115 ista (i in ras. m. 2) a pugnae r, pugne a, pugna Prosp. 116 qua fori. auxilio a; post auxilium in T duo tantum uersus secuntur, quorum uerba postrema legi etiamnunc possunt: licet uilis est in ope non pdat I .... ternam a pio patre )
    348
  20. custos esto tui custodis, mutua redde;
  21. erige labentem, surge leuantis ope,