Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. dum rudis ex utero cordis per pectora capta
  2. reptat adhuc teneris uitiorum infantia membris.
  3. quae nisi praecaueas, aucta uirtute necabit
  4. concordem uitiis animam terrena propago.
  5. ne parcas igitur talem mactare cateruam.
  6. non tibi crimen erit nocituram perdere gentem
  7. ultricemque malo perfundere sanguine petram;
  8. gaudet enim iustus, si concidat inpia proles;
  9. nam magis atque magis pius ista caede piatur,
  10. si perimat peccata suis dominantia membris
  11. et fracta in Christo uitiorum plebe triumphet.
  12. [*](a 43 insam n 46 misere babilonis n folix in ras. n 47 rependit n 49 allidet Schot. in mg. solida etua n patrae n 50 extinctae 0 51 primi gliscencia n grimina n1 52 iam v, om. On 53 subolem n 54 nan babilon n 55 materque 0 56 febri n 58 tuis tale nv, uitales 0 60 praeripe Lebrun 61 rudis v, rudes On exutere n 62 repta n infanoia menbris n 63 acta n 64 uiciis anima terrenam n 66 non in nan corr. m. rec. n crimenen nent nocitura perdae regentem n 67 pfundere n; 68 proles v, prolis On 70 menbris n )
    24
    X. AVSONIO PAVLINVS.
  1. Quarta redit duris haec iam messoribus aestas
  2. et totiens cano bruma gelu riguit,
  3. ex quo nulla tuo mihi littera uenit ab ore,
  4. nulla tua uidi scripta notata manu,
  5. ante salutifero felix quam charta libello
  6. dona negata diu multiplicata daret.
  7. trina etenim uario florebat epistola textu,
  8. sed numerosa triplex pagina carmen erat.
  9. dulcia multimodis quaedam sub amara querellis