Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. frange fide. iam propter adest petra Christus; in ipso
  2. uipeream sobolem ualidis elide lacertis.
  3. nam Babylon nomen confusio, filia cuius
  4. est caro, peccatis mater, quae turba saluti
  5. noxia corporeis ducit mala semina fibris.
  6. haec uincenda tibi, si uis euincere mortem;
  7. namque tuis tales inclusos ossibus hostes,
  8. si permittantur crescendo adsumere uires,
  9. difficili uinces luctamine; praecipe paruos,
  10. dum rudis ex utero cordis per pectora capta
  11. reptat adhuc teneris uitiorum infantia membris.
  12. quae nisi praecaueas, aucta uirtute necabit
  13. concordem uitiis animam terrena propago.
  14. ne parcas igitur talem mactare cateruam.
  15. non tibi crimen erit nocituram perdere gentem
  16. ultricemque malo perfundere sanguine petram;
  17. gaudet enim iustus, si concidat inpia proles;
  18. nam magis atque magis pius ista caede piatur,
  19. si perimat peccata suis dominantia membris
  20. et fracta in Christo uitiorum plebe triumphet.