Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sic ira iniquos uerret a uultu dei.
  2. idcirco tali diuidentur ordine
  3. hominum per orbem dissipatorum greges,
  4. ut iudicandi non resurgant inpii,
  5. qui denegarunt debitum cultum deo,
  6. sed puniendi; namque crimen euidens
  7. non indigebit quaestione detegi,
  8. quoniam inminentem praeferent mortis notam
  9. signum salutis non gerentes frontibus.
  10. peccator autem, non et inpius tamen,
  11. quae magna turba est, non resurget gloriae,
  12. uerum resurget deputanda examini.
  13. nec enim sedere cum piis iudex potest
  14. causas suorum redditurus actuum
  15. uarieque gestis aut probandus aut reus.
  16. sine lege passim legis ignari cadent,
  17. in lege lapsus lege iudicabitur.
  18. opus per omne curret ignis arbiter;
  19. quod non cremarit flamma sed probauerit,
  20. illud perrenni praemio pensabitur.