Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. promissum exortum, uitam mortemque sacrarunt,
  2. si mors illa fuit, meruit quae sanguine caelum.
  3. nos tantum modulis euoluere dicta canoris
  4. uouimus et uersu mentes laxare legentum.
  5. sic (nam magna licet paruis, antiqua nouellis,
  6. perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
  7. inspirante deo quicquid dixere priores
  8. aptauit citharis nomen uenerabile Dauid,
  9. consona caelesti pangens modulamina plectro.
  10. nos quoque fas meminisse dei et quamquam obruta multis
  11. pectora criminibus caelestem admittere sensum.
  12. Zacharias Syria quondam de gente sacerdos
  13. credita sollemni curabat templa paratu.
  14. vita uiri pietate fide grauitate pudore
  15. obsequio condigna dei, coniunx huic alma
  16. Elisabeth prisca sanctorum stirpe uirorum
  17. progenita et tanto uirtutibus aequa marito.
  18. sed, quod in obprobrio matrum posuere priores,
  19. prole carens sterilem ducebat maesta senectam
  20. spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas.