Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. gloria tanta manet populo seruata fideli.
  2. amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus,
  3. quod peccatorem quem paenitet antea lapsum
  4. non facit in numero turbae peccantis haberi.
  5. quippe satis poena est, cui sit sua culpa dolori;
  6. supplicium proprium timor (est); tormenta reatus
  7. tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur.,
  8. quid poterit melius uel quid moderatius esse?
  9. iudicat inquirit castigat parcit honorat
  10. omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira.
  11. quod de praesenti iam cernimus esse futurum;
  12. nam cum saepe minax horrentia nubila cogit
  13. et terrore pio rutilo nimis igne coruscat
  14. tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris,
  15. omne genus timet interitum; sed uiua potestas
  16. desinit et pariter caelum mentesque serenat.
  17. hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta
  18. perdere posse probat, sed perdere uelle recusat.
  19. sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo
  20. aeternique dei pietas aeterna manebit.