Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nemo uidere potest, opera eius sola uidentur.
  2. in patre natus enim, in nato pater omnia fecit
  3. et quicquid uirtute dedit pietate tuetur.
  4. sic fuit, est et erit uerus saluator in aeuum,
  5. qui tulit errores, qui fecit uera uideri
  6. placatoque patri pereuntem reddidit orbem.
  7. nec mirum si cuncta regit qui cuncta creauit,
  8. qui dedit ex nihilo totum lucique tenebras
  9. reppulit atque diem iussit succedere nocti
  10. quodque in carne fuit carnis peccata remittit;
  11. cernit enim fragilem faciles incurrere lapsus
  12. corripiensque tamen ueniam dabit omnibus unam,
  13. remque nouam dicam nec me dixisse pigebit,
  14. plusque pius quam iustus erit. si denique iustus
  15. esse uelit, nullus fugiet sine crimine poenam;