Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et pignus commune superno in lumine Celsum
  2. credite uiuorum lacte fauisque frui.
  3. aut illum gremio exceptum fouet almus Abraham
  4. et blandus digiti rore Eleazar alit,
  5. aut cum Bethlaeis infantibus in paradiso,
  6. quos malus Herodes perculit inuidia,
  7. inter odoratum ludit nemus atque coronas
  8. texit honorandis praemia martyribus.
  9. talibus inmixtus regem comitabitur agnum
  10. uirgineis infans additus agminibus.
  11. / Celse, beatorum castae puer incola terrae,
  12. Celse, dolor patribus, gloria, Celse, patrum,
  13. Celse, amor et desiderium lumenque tuorum,
  14. Celse, breuis nobis gratia, longa tibi.
  15. sed tamen et nobis poterit tua gratia longum
  16. uiuere, si nostri sis memor ad dominum.
  17. namque in te parui meritis ingentibus aeui
  18. tempore uita breuis, sed pietate potens.
  19. talium enim infantum caeli regnum esse probatur,
  20. qualis eras aeuo mente fideque puer,