Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sensibus et Christo metandum ponere possim?
  2. prompta quidem ratio est, quae sit mea terra, quod in me
  3. rudus et unde meo spinae nascantur in agro.
  4. terra cor est, culpae praui sunt rudera cordis;
  5. luxus iners, inpurus amor, maculosa libido
  6. rudera sunt animae; sic corporis anxia cura,
  7. liuor edax et auara fames, grauis ira, leuis spes,
  8. [*]( 265 desimiles GB, dissimile A1 266 sedent om. GR meminire R 267 id est] ine E, id R oepta GR 268 subdata AD uobus R 270 spati GR, spatiis T ortus BGT ager BT 272 olerum BRT consentibus R erbas G 278 patescere R harea GR 275 et cultus et uita AD prioris ABDG R 276 motauit GB stercoris] corporis E 277 ornatu GR paria AD, uarias BGB post uigilia B, post uilias R concas BT 278 brasica B, prassica T, brafica GR, brassicla Bosvo., brassida v splendit GR surde nitabat R 279 quoniam ADGB, 0faE fabrica frbrica G 280 praebuit GR quam E, quibus T me colere] incolere T 281 et] ut a T metandem E ponere AD, condere cet. passim T 282 prumpta GB, prompte AD mee B Q quod] quis (s in ras.) E 283 nudus B, rudes G, rubus El nascancorporia tur T, nascuntur cet. 284 praeui R cordis G 285 cineris R liuido B 286 anczia GB 287 lior GB famis DO R )
    304
  9. prodiga et ambitio proprii, sitiens alieni,
  10. spinae sunt animo, quia semper inanibus angunt
  11. ancipites animas stimulis, quas iugiter urit
  12. defectus miseri metus et miser ardor habendi.
  13. atque ita et inter opes inopes quasi Tantalus ille
  14. inter aquas sitiunt nec habent quod habere uidentur.
  15. nam partis uti metuunt, seruata relinquunt,
  16. dumque alimenta parant, uiuendi tempora perdunt.
  17. has igitur spinas, haec rudera mentibus hirtis*
  18. egerere est opus et primam hanc euellere fibris
  19. cunctorum stirpem scelerum, qua pullulat arbor
  20. infelix; domini radicitus illa securi
  21. icta cadat, nostris ut numquam germinet aruis.